PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.4.10 Quid ad hoc dicetis? Quid autem si dixerit propter quid non in anterioribus aduenit temporibus Christus? nunc enim ei placuit prouidere hominibus. In alio uero omni tempore nos contempnebat? Aut si et alia adhuc utique cum hiis plura inuestigauerit?
CLOSE
Griffolini

17.4.10 Quid praeterea hoc tandem et non superiori tempore Christus humanam carnem accepit? Quid ei in praesentia potius quam tot superioribus saeculis uisum est, humano generi prouideret1470/1486/1530: prouidere?
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.4.10 Quid autem si praeterea petat cur hoc tandem, et non superiori tempore Christus humanam carnem accepit? Quid ei in praesentia, potius quam tot superioribus seculis visum est humano generi prouidere? atque alia multa examinet?
CLOSE
Montfaucon

17.4.10 Quid ad haec respondebitis? Quid vero si hoc objiciat; cur non superiori tempore advenit Christus? An nunc humano generi providere visum illi est, et in praeterito omni tempore id neglexit? Quid si alia plura examinet?