PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.3.8 Neque enim Iohannes uidit spiritum in specie columbe, aliorum autem nullus. Viderunt quoniam et si uiderunt quidem presentes omnes. Non tamen omnes crediderunt, quoniam et si uiderunt, sed hec talia non corporis oculis opus habent solum, sed ante hoc ea que secundum mentem uisione, ut non fantasiam superfluam rem estiment.
CLOSE
Griffolini

17.3.8 Non enim solus Ioannes uidit spiritum in columbae similitudinem. Quoniam hoc mysterium non corporeis tantum oculis indigebat, sed mentis potius, ne inanis species putaretur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.3.8 Non enim solus Ioannes vidit spiritum in columbae specie. Quoniam hoc mysterium non corporeis tantum oculis indigebat, sed mentis potius, ne inanis species putaretur.
CLOSE
Montfaucon

17.3.8 Neque enim solus Joannes Christum viderat in columbae specie. Quia etiamsi illi viderant, at res hujusmodi non corporeis tantum oculis opus habent, sed potius mentis, ne inanis phantasia esse putaretur.