PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.4.4 Et saltatorem quidem animas quis et aurigam, et pugillatorem ferarum omnia monet et negociatur ut in agonibus qui sunt pro eo, ne minus habens habeat, et longas complicant laudes ad accusantes eos, excusationem conponentes, et infinitis percutientes contumeliis, eos qui aduersantur.
CLOSE
Griffolini

17.4.4 Et qui saltationis et aurigandi et bestias conficiendi studio delectantur, huiusmodi certaminibus totis uiribus incumbunt, ne inferiores euadant, et studia sua maiorem in modum1470: immodum laudant, et aduersus eorum accusatores excusationem meditantur. Qui uero reprehendit, maledictis prosequuntur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.4.4 et qui saltationis, et aurigandi, et bestias conficiendi studio delectantur, huiusmodi certaminibus totis viribus incumbunt, ne inferiores euadant, et studia sua maiorem in modum laudant, et aduersus eorum accusatores, excusationem meditantur: et aduersarios1603: aduersatios maledictis prosequuntur.
CLOSE
Montfaucon

17.4.4 Et quidem saltatoris, aut aurigae, aut cum feris pugnantis amore captus quispiam, nihil non movet, nihil non agit, ut in certaminibus non inferiores evadant; illos admodum laudant, et adversus vituperantes defensionem parant, adversariosque mille convitiis onerant.