PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.4.6 Si demum pro hiis quidem que ab illis aguntur infinitas excusationes meditamini, et nimirum omnibus turpibus existentibus. Pro Christi uero miraculis et nimirum orbem terrarum attrahentibus, neque intelligere quid et sollicitos esse patimini?
CLOSE
Griffolini

17.4.6 Horum enim opera quamuis turpissima multis modis excusare annitimur, Christi miracula, quamuis orbem terrarum conuerterint, neque intelligere neque curare uidemur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.4.6 Horum enim opera, quanuis turpissima, multis modis excusare adnitimur: Christi miracula, quanuis orbem terrarum conuerterint, neque intelligere, neque curare videmur.
CLOSE
Montfaucon

17.4.6 Quandoquidem de illorum gestis mille paratis defensiones, licet ipsi omnium turpissimi sint; ubi autem de Christi miraculis, quae totum attraxerunt orbem, agitur, ne cogitare quidem aut curare quidpiam videmini.