17.3.16 Tantum enim abstinuerunt fingere quid magnum de eo, quoniam ea quidem que uidebantur exprobrabilissima esse, omnes concorditer et cum omni posuerunt certitudine, et nequaquam inuenerunt aliquem eorum relinquentem;
17.3.16 Tantum autem abest, ut fingant aliquid magnum de eo, ut quae uidentur exprobranda esse omnes uno ore diligentissime posuerint, neque inuenires, qui eorum quicquam relinqueret.
17.3.16 Tantum autem abest, vt fingant aliquid magnum de eo, vt quae videntur exprobranda esse, omnes vno ore diligentissime posuerint, neque inuenires qui eorum quicquam relinqueret.
17.3.16 Tantum enim abfuit ut magnum aliquid de illo confingerent, ut etiam quae probrosa esse videbantur, omnes uno consensu accurate recenserent, nec quempiam illorum quid simile tacuisse reperias.