17.4.16 Hec enim omnium malorum causa est, quoniam neque testimonium scripturarum ad quod oportet sciunt adducere multi. Non enim insipientem hec dicit, neque eum qui nichil scit, sed non dolosum, non malitiosum prudentem.
17.4.16 Hoc nanque omnium malorum causa est, quod non multi scripturarum testimonia in oportunis rebus sciunt adducere. Non enim eo loco simplex pro stulto et pro eo, qui nihil nouit, intelligendum est, sed pro non malo, non uersuto.
17.4.16 Hoc nanque omnium malorum causa est, quod non multi scripturarum testimonia in opportunis rebus sciunt adducere. Non enim eo loco simplex pro stulto, et pro eo qui nihil nouit, intelligendum est: sed pro non malo, non versuto.
17.4.16 Hoc quippe est omnium causa malorum, quod Scripturarum testimoniis opportune uti multi nesciant. Neque enim hic insipientem intelligit, neque ignarum qui nihil sciat; sed eum qui nec improbus, nec versutus sit, sed prudens.