PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.2.8 Multitudo nimirum exisset non auditura que dicebat. Sed quid? Baptizamini confitentes peccata nostra. Accedentes non docebantur ea que de Christo et baptismatis differenciam. Sed tamen Iudaico istud honestius erat, et propterea omnes currebant. Sed tamen et sic imperfectum erat;
CLOSE
Griffolini

17.2.8 Siquidem multitudo, non ut praedicationem audiret, sed ut confessi peccata baptizarentur, concurrebat. AduenientesB: Aduenientis Christi doctrina imbuebantur, et baptismatis intelligebant differentiam, quantum Iudaicae institutioni praestaret. Iccirco omnes confluebant, nec tamen sic erat in precio.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.2.8 Siquidem multitudo, non vt praedicationem audiret, sed vt confessi peccata baptizarentur, concurrebat. Vbi autem aduenissent, Christi doctrina imbuebantur, et baptismatis intelligebant differentiam: quanquam istud Iudaicae institutioni praestaret: et idcirco omnes confluerent, nec tamen sic erat perfectum.
CLOSE
Montfaucon

17.2.8 Siquidem multitudo exibat, non ut quae dicebat, audiret. Sed cur? Ut confitentes peccata baptizarentur. Advenientes autem quae ad Christum spectabant docebantur, necnon baptismi differentiam: hic enim erat Judaico praestantior; ideoque omnes accurrebant. Attamen hic baptismus imperfectus erat.