PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.1.7 Confidens enim quoniam nichil a se ipso adiectum est hiis que dicuntur, sed que sunt simpliciter, sed omnia cum ueritate exponit; id quod a locis est testimonium suscipi, demonstrationem quam dixi, non quamlibet futurum. Ea que in crastinum, uidet Ihesum uenientem ad se et ait: Ecce agnus dei qui tollit peccata mundi.
CLOSE
Griffolini

17.1.7 Confidens enim nihil se ueritati addidisse, sed ut res se habuerat, pure et simpliciter enarrasse, a loco testimonium accipit, non paruum, ut dixi, futurum ueritatis inditium. Altera autem die uidit Ioannes Iesum uenientem ad se, et ait: Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.1.7 Confidens enim nihil se veritati addidisse, sed vt res se habuerat, pure et simpliciter enarrasse, a loco testimonium accepit, non paruum, vt dixi, futurum veritatis indicium. Altera autem die vidit Ioannes Iesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi.
CLOSE
Montfaucon

17.1.7 Cum enim fideret se nihil veritati addere, sed ea quae gesta fuerant vere et simpliciter enarrare, a loco testimonium accipit, quae non levis, ut dixi, futura erat veritatis demonstratio. Altera autem die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum1862: peccata mundi.