PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.3.19 Sed attendite. Etenim inconueniens quidem est, medicum cum certitudine pro sua decertare arte, et coriarum et textorem et omnes simpliciter artifices. Eum uero qui Christianum se esse dicit non posse rationem tribuere pro propria fide sua.
CLOSE
Griffolini

17.3.19 Verum attendite, quaeso. Etenim absurdum est, quod medicus, coriarius, textor, et omnes generatim opifices quisque pro artis suae professione pugnet, Christianus autem non possit ullam religionis suae afferre rationem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.3.19 Verum attendite, quaeso: etenim absurdum est quod medicus, coriarius, textor, et omnes generatim opifices quisque pro artis suae professione pugnet: Christianus autem non possit vllam religionis suae afferre rationem.
CLOSE
Montfaucon

17.3.19 Verum attendite: nam absurdum esset medicum tam strenue pro arte sua pugnare, coriarium item, textorem, caeterosque omnes artifices; Christianum vero, seque talem profitentem, ne verbum quidem posse ad suam tuendam fidem proferre.