17.1.8 Partiti sunt tempora euangeliste, et Matheus quidem ea que antequam ligaretur baptista Iohannis tempora abscidens festinat ad ea que deinceps sunt tempora. Hic uero non solum non abscidit, sed et in hiis que maxime immoratur.
17.1.8 Distribuerunt tempora euangelistae, Mattheus priusquam Ioannes baptista caperetur, tempora prosequens, ad ea quae secuta sunt, properat. Euangelista autem Ioannes his maxime immoratur.
17.1.8 Distribuerunt tempora euangelistae. Matthaeus quidem priusquam Ioannes Baptista caperetur, tempora abbreuians, ad ea quae secuta sunt, properat: Euangelista autem Ioannes his maxime immoratur.
17.1.8 Distribuerunt tempora Evangelistae. Matthaeus tempora quae Joannis Baptistae vincula praecesserunt breviter transcurrens, ad sequentia properat: Joannes autem Evangelista non modo haec non breviter praetercurrit, sed in his maxime immoratur.