PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.3.20 Et nimirum illa quidem despecta in pecunias dampnum attulerunt. Hec autem neglecta, et ipsam nobis corrumpunt animam. Sed tamen ita miserabiliter dispositi sumus, ut illis quidem omne tribuamus studium. Necessaria uero et que salutis materia sunt nostre, hoc utique ut nullo digna contempnamus.
CLOSE
Griffolini

17.3.20 Atqui illae artes neglectae ad pecuniam damnum referunt, huius autem contentus1470/1486/1530: contemptus animae detrimentum affert, et tamen tanta miseria, tanta insania laboramus, ut in illas omnem curam cogitationemque adhibeamus. Necessaria autem et salutis nostrae munimenta firmissima pro nihilo ducimus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.3.20 Atqui illae artes neglectae, ad pecuniam damnum referunt: huius autem contemptus, animae detrimentum affert: et tamen tanta miseria, tanta insania laboramus, vt in illas omnem curam cogitationemque adhibeamus: necessaria autem, et salutis nostrae munimenta1603: munimento firmissima pro nihilo ducimus.
CLOSE
Montfaucon

17.3.20 Atqui illa neglecta, pecuniae solummodo damnum referunt; haec vero si negligantur, ipsam nobis animam perimunt. Attamen ita misere affecti sumus, ut illis totam curam impendamus; necessaria vero, quae nobis salutis causa sunt, ut nullius precii contemnamus.