PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.2.18 Hoc enim coniectura ualde sciendi eum erat, sed non antea et ante multum tempus et decenter. Nam miracula quidem quecumque puero existente facta sunt, puta que circa magos et quecumque talia, ante multum contigerant Iohanne, et ipso ualde puero existente.
CLOSE
Griffolini

17.2.18 Hoc enim signum erat certissime cognitionis, non tamen multo ante temporeB: tempus eius notitiam habuit. Nec ab re. Miracula enim quae a pueris Christus fecerat, ut de magis et alia huiusmodi, diu ante Ioanne adhuc infante contigerant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.2.18 Hoc enim signum erat certissimae cognitionis. Non tamen multo ante tempore eius noticiam habuit. Nec ab re: miracula enim quae a pueris Christus fecerat, vt de Magis, et alia huiusmodi, diu ante (Ioanne adhuc infante) contigerant.
CLOSE
Montfaucon

17.2.18 Hoc enim signum erat Christum sibi probe notum fuisse. Verum non diu ante; et jure quidem. Nam miracula illa, quae dum puer esset Jesus facta sunt, nempe circa Magos et similia, multo ante tempore contigerant, ipso quoque Joanne adhuc infante.