PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.4.1 Hoc non dimittit gentiles proprium cito deridere errorem. Quando enim ipsi in mendatio consistentes omnia agunt ut coobumbrent dogmatum suorum erubescentiam. Nos autem qui ueritatis sumus curatores, neque eleuare os possumus qualiter non multam dogmatis nostri detestabuntur imbecillitatem?
CLOSE
Griffolini

17.4.1 Hoc non sinit gentiles recognoscere errorem suum atque deridere. Nam cum ipsi mendacio nixi omnia faciant, ut dogmatum suorum ignominiam defendant, nos autem ueritatis cultores ne hiscere quidem ad nostra tutanda possimus, quae causa1470: cause est, quin doctrinae nostrae nimiam damnent imbecillitatem,
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.4.1 Hoc non sinit Gentiles recognoscere errorem suum, atque deridere. Nam cum ipsi mendacio nixi omnia faciant, vt dogmatum suorum ignominiam defendant, nos autem veritatis cultores, ne hiscere quidem ad nostra tutanda possimus: quae causa est, quin doctrinae nostrae nimiam damnent imbecillitatem,
CLOSE
Montfaucon

17.4.1 Id vero non sinit gentiles errorem suum ita facile irridere. Cum enim ipsi mendacio nixi nihil non agant, ut dogmatum suorum turpitudinem obtegant; nos autem veritatis cultores ne os quidem aperire valeamus, quomodo non inde dogmatis imbecillitatem arguant et damnent?