PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.2.5 Qualiter enim utique gratificaretur ei qui ignorabatur? Sed ut manifestaretur Israeli, propterea ueni baptizans in aqua. Non igitur ipse Christus baptismate indigebat, neque aliam aliquam causam habebat illud lauachrum quam preuiationem que in Christum est fidei facere, reliquis omnibus.
CLOSE
Griffolini

17.2.5 Quo enim pacto tantum ignoto tribueret?B: tribueret: Sed ut manifestetur Israel, propterea ego ueni in aqua baptizans. Non igitur ipse baptismatis indigebat. Neque alia ratione illud lauacrum institutum est, quam ut uiam reliquis ad Christi fidem praeberet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.2.5 Quo enim pacto tantum ignoto tribueret? Sed vt manifestetur Israeli, propterea ego veni in aqua baptizans. Non igitur ipse baptismatis indigebat. Neque alia ratione illud lauacrum institutum est, quam vt viam reliquis1603: reliqui ad Christi fidem praeberet1603: praeberent.
CLOSE
Montfaucon

17.2.5 Quo pacto enim in ejus gratiam, quem ignorabat, loquutus fuerit? Sed ut manifestetur in Israel: ideo veni baptizans in aqua. Non ergo ille baptismate opus habebat: neque alia de causa lavacrum illud paratum fuerat, quam ut omnibus ad Christi fidem viam sterneret.