PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.2.17 sed et secundum rationem hoc contigerat. Etenim toto tempore in deserto conuersatus est existens extra paternam domum. Qualiter igitur si nesciuerat eum ante spiritus sancti descensum, et si tunc primum cognouit, qualiter ante baptismum prohibebat eum dicens: Ego necesse habeo a te baptizari, et tu uenis ad me.
CLOSE
Griffolini

17.2.17 Et merito sane. Qui in deserto extra paternam domum a pueris uersatus erat, quid mirum, si Christum nesciebat, ante quam spiritus descenderet? Quod si ante baptisma eum cognouit, prohibebat eum dicens: Ego a te debeo baptizari.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.2.17 et merito sane. Qui in deserto extra paternam domum a pueris versatus erat, quid mirum si Christum nesciebat, antequam spiritus descenderet? Quod si ante baptisma eum non cognouit, cur prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari:1603: baptizari?
CLOSE
Montfaucon

17.2.17 Ac vere ita res se habuit: nam toto vitae tempore in deserto versabatur extra paternam domum. Cur ergo, si ante Spiritus descensum non noverat eum, et si illum tunc primum novit, ante baptismum prohibebat eum dicens, Ego a te debeo baptizari?