17.2.1 Vides et hic qualiter hoc id est ante interpretatur? Dicens enim agnum, et quoniam tollit peccatum mundi, tunc ait quoniam ante me generatus est, indicans quoniam hoc est ante, peccata sumere mundi, baptizari in spiritu sancto.
17.2.1 Vides et in hoc loco quomodo superiora interpretatur?B/1470/1486: interpretatur. Nam cum dixisset: Agnus qui tollit peccata mundi, subdidit: Quoniam ante me factus est, uidelicet, quod accipit peccata mundi, et baptizat in spiritu sancto.
17.2.1 Vides et in hoc loco quo modo superiora interpretatur? Nam cum dixisset, Agnus qui tollit peccata mundi: tunc subdit, Ante me factus est, manifestans quid significet istud Ante, nempe, quod accipit peccata mundi, quod baptizat in spiritu sancto.
17.2.1 Viden’ etiam hic, quo pacto id quod supra dictum fuerat1862: vocem illam, Ante, interpretatur? Nam cum dixisset agnum, et ipsum tollere peccatum mundi, tunc, ait, ante me factus est; ostendens illud ante, sic explicandum esse, quod tollat peccata mundi, quod baptizet in Spiritu sancto.