PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.2.2 Nam mea quidem presentia plus nichil habebat, quam predicare communem orbis terrarum benefactorem et quam aque baptisma tribuere. Presentia uero huius mundare omnes homines et largiri paracliti actum, hic ante me generatus est, hoc monstratus est me clarior quoniam prior me erat.
CLOSE
Griffolini

17.2.2 Meus enim aduentus nihil aliud habuit, quam praedicare communem1470/1486/1530: commune orbi terrarum praestitum beneficium, et in aqua baptizare, huius autem purgareB: pugare humanum genus, et largiri paracliti operationem. Hic1530: Hinc ante me factus est, hoc est, clarior apparuit, quia prior me erat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.2.2 Meus enim aduentus nihil aliud habuit, quam praedicare commune orbi terrarum praestitum beneficium, et in aqua baptizare: huius autem, purgare humanum genus, et largiri paracleti operationem. Hic ante me factus est: hoc est, clarior apparuit, quia prior me erat.
CLOSE
Montfaucon

17.2.2 Adventus quippe meus nihil plus habuit, quam quod communem orbis benefactorem praedicaverim, et quod baptismum aquae ministraverim; hujus autem adventus opus illud est, purgare homines omnes, Paracliti operationem largiri. Hic ante me factus est; id est, me clarior apparuit, quia prior me erat.