PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.4.14 Si enim illi ut aduersum nos dicant tantum uigilarunt, quia utique uenia erimus nos digni. Si neque oppositiones que sunt aduersus nos scierimus abicere? Cuius igitur gratia et in uitam deducti sumus? Non audis apostolum dicentem: Parati estote ad responsionem omni petenti uos rationem de ea que in uobis est spe;
CLOSE
Griffolini

17.4.14 Nam si illi ut contra religionem nostram loquerentur, tantopere inuigilarunt, qua nos uenia dignamur, nisi huiusmodi contra nos insultus propulsare calleamus.1530: calleamus? Hoc nos1530: nobis Paulus praecipit. Inquit enim: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti uos rationem de ea, quae in uobis est fide et spe.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.4.14 Nam si illi vt contra religionem nostram loquerentur, tantopere inuigilarunt: qua nos venia dignamur, nisi huiusmodi contra nos insultus propulsare calleamus? Hoc nobis Petrus praecipit. Inquit enim, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem, de ea quae in vobis est spe.
CLOSE
Montfaucon

17.4.14 Nam si illi, ut nos impugnarent, ita advigilarunt, qua erimus digni venia, si illata contra nos tela propulsare nesciamus? Qua de causa producti sumus? Non audis Apostolum dicentem: Parati estote ad defensionem, omni vobis rationem exposcenti ejus quae in vobis est spei.