17.4.11 Non enim necessariam multas deinceps questiones ponentem, solutiones tacere ut non insipientiores, hac ledamus. Sufficiunt enim ea que dicta sunt, ad excutiendum sompnum nostrum.
17.4.11 Neque enim necessarium est, ut qui plures praeterea quaestiones accumulat, earum conticeat solutiones, ne rudioribus obsit. Arbitramur sane, quae diximus suffectura ad somnum uestrum excutiendum.
17.4.11 Neque enim operaeprecium est, vt qui plures praeterea quaestiones accumulat, earum conticeat1603: contineat solutiones, ne rudioribus obsit. Arbitramur sane quae diximus suffectura ad somnum vestrum excutiendum.
17.4.11 Neque enim expedit ut multas alias quaestiones adjicientes, solutionem illarum taceamus, ne haec simplicioribus noceant. Nam quae diximus, sunt ad excutiendum somnum vestrum satis?1862: satis.