PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.2.9 qualiter igitur tu cognouisti eum? Per spiritus sancti descensum ait. Et ut non quis extimet rursus quoniam in necessitate extiterat spiritus sancti sicut nos, audi qualiter et hanc destruit suspitionem indicans quoniam spiritus descensio pro predicando Christum, solum facta est.
CLOSE
Griffolini

17.2.9 QuomodoB: Quonomo igitur cognouisti eum? Quia spiritus descendit. Verum ne quis spiritus quemadmodum nos eum indiguisse arbitraretur, audi quo pacto hanc tollit suspitionem, ut ostendat spiritum ad Christum annuntiandum descendisse.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.2.9 Quo modo igitur cognouisti eum? quia spiritus descendit. Verum ne quis spiritus, quemadmodum nos, eum indiguisse arbitraretur, audi quo pacto hanc tollit suspicionem, ostendens spiritum ad Christum annunciandum descendisse.
CLOSE
Montfaucon

17.2.9 Quomodo igitur cognovisti eum? Per descensum Spiritus, inquit. Ne quis autem hinc existimet, illum Spiritu eguisse, ut nos egemus, audi quomodo hanc quoque suspicionem amoveat, ostendens Spiritus descensum ad praedicandum Christum solummodo fuisse.