PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.4.18 Sed undique miseri et derisibiles sumus, causari quidem abinuicem semper parati. Dirigi uero in quibus nos alios causamus desides. Ideo rogo nunc demum nostrorum ipsorum facti non usque ad accusationem stare solum.
CLOSE
Griffolini

17.4.18 Sed undique miseri, undique ridiculi in mutuas semper calamitates intenti. In corrigendis et accusandis criminibus pigri oscitamus. Quamobrem uos hortor nunc saltem uestri iuris facti, ne in reprehendendo tantum perseueretis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.4.18 sed vndique miseri, vndique ridiculi, in mutuas semper calamitates intenti, in corrigendis vero iis in quibus accusamur, pigri oscitamus. Quamobrem vos hortor nunc saltem vestri iuris facti, ne in reprehendendo tantum perseueretis.
CLOSE
Montfaucon

17.4.18 Verum undique miseri, undique ridiculi sumus; ac semper parati ad alios coarguendos, segnes sumus ad ea corrigenda quae in nobis redarguuntur. Quamobrem obsecro nobis tandem attendentes, ne in reprehensione gradum sistamus.