PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.1.3 Talis Iohannes erat. Non multitudinem, non gloriam, non aliud quid humanorum suscipiens, sed omnia hec conculcans, et cum decenti libertate ea que de Christo omnibus predicans. Propterea enim et locum designat euangelista, ut propalationem ostendat magniuoci preconis.
CLOSE
Griffolini

17.1.3 Talis Ioannes, non multitudine, non gloria, nulla re humana motus omnia pessundat, liberrime, ut debet, Christi mysteria omnibus annuntiat. Propterea etiam locum significat Euangelista, ut magnanimi praeconis fiduciam ostenderet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.1.3 Talis Ioannes, non multitudine, non gloria, nulla re humana motus, omnia pessundat, liberrime, vt debet, Christi mysteria omnibus annunciat: propterea etiam locum significat euangelista, vt magnanimi praeconis fiduciam ostenderet.
CLOSE
Montfaucon

17.1.3 Talis erat Joannes: non multitudinem, non gloriam, non aliud quidvis respiciebat; sed haec omnia calcabat, et cum ea qua par erat libertate, quae Christi erant omnibus praedicabat. Ideo locum indicat Evangelista, ut vocalissimi preconis fiduciam ostenderet.