PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.1.11 Hinc neque longum facit sermonem. Quoniam unum solum studio habebat adducere eos et conglutinare Christo. Sciebat enim quoniam hec acceptantes et persuasi non indigebant testante ei de reliquo, quod nimirum factum est.
CLOSE
Griffolini

18.1.11 Propterea non longiori usus est oratione, quoniam unum tantum curabat, ut Christo omnium animos coniungeret. Norat enim, si hoc reciperent, non amplius testimonio alicuius indigere, ut factum est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.1.11 Propterea non longiori vsus est oratione, quoniam vnum tantum curabat, vt Christo omnium animos coniungeret. Norat enim si hoc reciperent, non amplius testimonio alicuius indigere, vt factum est.
CLOSE
Montfaucon

18.1.11 Ideo non longo utitur sermone, quia unum tantum curabat, ut illos cum Christo conjungeret. Sciebat enim illos si hoc semel suscepissent et obtemperassent, non ultra testimonio opus habituros. Ut etiam evenit.