Homilia XVIII (xvii)

18.1.1 Altera die iterum stabat Ioannes, et ex discipulis eius duo, et respiciens Iesum ambulantem dicit: Ecce agnus dei, et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum.

18.1.2 Pigra quodammodo humana uita est, et ad perditionem procliuis, non propter naturae nostrae1486/1530: sue opificium, sed propter uoluntatis desidiam. Quamobrem saepius admonendum est. Vnde Paulus: Haec scribere mihi quidem non graue, uobis autem tutum.

18.1.3 Terra enim semel accepto semine, mox profert fructus, neque indiget altera satione. In anima nostra non ita usu uenit, sed frequenter et summa cum diligentia in ea serendum est, ut semel saltem fructum accipiat.

18.1.4 Primum enim non facile insident, et imprimuntur animo uerba dei, quoniam multa sequitur difficultas, multis obstruitur spinis anima. Multi adsunt insidiatores semina diripientesB: diripentes.

18.1.5 Deinde cum germinant, et radices agunt semina, iterum indigent diligentia, ut ad maturitatem perueniant, et cum peruenerint, ut integra perstent, et a nemine laedantur.

18.1.6 In seminibus enim cum e uagina spica erupit1530: erumpit, et rubiginem et coetera noxia facile contempnit. In doctrina autem perfectum opus non nunquam aliqua incumbens tempestas et fluctus perdidit. Idque et rerum difficultate et hominum, qui sciunt et uolunt laedere fraudibus uariisque aliis temptationibus, penitus labefactatur.

18.1.7 Haec autem non temere nobisB: nobis temere; 1470/1486/1530: temere uobisB: nobis temere; 1470/1486/1530: temere uobis dicta sunt, sed ut quotiens idem Ioannem repetentem audieris, nolis tanquam nugatorem contemnere, neque superfluum et molestum arbitrari.

18.1.8 Voluit enim semel audiri, sed cum non multi eius uerbis a principio nimio somno oscitantes uacauerint, iterum eos excitat. Consydera autem eius uerba. Inquit1470/1486/1530: inquit enim: Qui post me uenit, ante me factus est. Et item: Non sum dignus soluere eius corigiam calciamenti.

18.1.9 Et iterum: Hic est qui baptizat in spiritu sancto et igne. Quodque spiritus uisus est descendens quasi columba super eum, et quod testimonium perhibuit, quoniam hic est filius dei. Nemo his uerbis attendit, nemo rogauit: cur, pro quo, et qua ratione id diceret.

18.1.10 Dixit praeterea: Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. Neque hoc ulla eosB: eos ulla admiratione affecit. Iccirco repetere cogitur tanquam duram quandam, et immitem terram nouali frequenter molliens, et sermone tanquam aratro subactam mentem excitans, hoc pacto semina alte deiicit.

18.1.11 Propterea non longiori usus est oratione, quoniam unum tantum curabat, ut Christo omnium animos coniungeret. Norat enim, si hoc reciperent, non amplius testimonio alicuius indigere, ut factum est.

18.1.12 Nam si Samaritani audito Christi sermone dicunt mulieri: Non iam propter tuam loquelam credimus. Ipsi enim audiuimus et scimus, quia hic est uere saluator mundi, longe magis discipuli id effecissentB: effecisset; 1470/1486/1530: fecissentB: effecisset; 1470/1486/1530: fecissent effeceruntque.

18.1.13 Nam cum abeuntes uno tantum uesperi Christum audissent, non amplius reuerterunt, ut et Ioanni ministrarent, et eius audirent praedicationem: Inuenit enim hic primum, inquit, fratrem suum Simonem, et dicit ei: Inuenimus mesiam, quod est interpretatum Christus.

18.1.14 Intuere hoc etiam loco, quod neque cum dixit: Post me uenturus est, qui ante me factus est, neque cum non sum dignus soluere eius corigiam calciamenti, quenquam lucratus est. Verum cum de Christi generatione uerba habere et in humiliorem sermonem descendere coepit, tunc secuti sunt discipuli.

18.1.15 Vnde animaduertendum est, quod non tam multi ad Christum sectandum adducuntur, quando magnum aliquid et altum de deo dicitur, sicut cum ad humiliora et ad auditorum salutem accommodatiora descenditur.

18.1.16 Audiuerunt1530: Audierunt igitur a Ioanne, quod tollit peccata mundi, et e uestigio ad eum properarunt. Nam si peccata abluere, et sine labore nostro iis1530: his nos liberare potest, cur tantam reiicimus gratiam?

18.1.17 Audiant cathecumini, et qui ad ultimum usque spiritum propriam contemnunt salutem. Iterum instat Ioannes: Ecce agnus dei.1470/1486: dei? Nihil Christus, sed ille omnia loquitur.

18.1.18 Ita et sponsus nihil ad sponsam primum1470/1486/1530: primo loquitur, sed silet. Alii ipsum ostendunt, alii sponsam accipiunt, cui tantum monstratur, neque a se ipso eam, sed alio tradente accipit sponsus.

18.1.19 Cum uero traditam accoepit1470/1486/1530: acceperit, ita ei afficitur, ut minime amplius despondentium reminiscatur. Ita Christus uenit, ut ecclesiam componeret. Nullum ipse uerbum fecit. Tantum presto fuit.

18.1.20 AmicusB: Amicis eius Ioannes dextram1530: dexteram imposuit sponsae. Ipse uerba habuit, et hominum animas Christo tradidit. Quibus acceptis ita formauit, ut non amplius ad Ioannem esset redeundum.

18.2.1 Aliud praeterea animaduertendum est, quod quemadmodum in nuptiis non sponsa sponsum petit, sed contra, etiam si regis filius uilem ancillam duceret.

18.2.2 Ita nunc non in caelum humana ascendit natura, sed ipse deus ad hanc descendit, quamuis humilem, quamuis contemptam. Re autem perfecta non permisit eam amplius hic immorari, sed ad patriam domum substulit.

18.2.3 Sed qua nam gratia non seorsum suis conuocatis discipulis Ioannes haec cum iis1530: his loquitur, et ita eos Christo commendat1486/1530: commendabat, sed omnibus praesentibus inquit ad eos: Ecce agnus dei? Ne uideretur id ex composito fecisse.

18.2.4 Nam si ipsius hortatu et tanquam gratiam ei haberent, Christum petiissent, resilissent fortasse. Nunc autem ex communi doctrina eum secuti firmi perstiterunt discipuli, non magistri gratiam, sed propriam tantum spectantes utilitatem.

18.2.5 Prophetae et apostoli omnes absentem Christum praedicauerunt, illi quidem ante, hii uero post accoeptam carnem, Ioannes autemF: om. solus praesentem. Quare amicum ipsum sponsi appellat.1530: appellat? Affuit1530: Afluit enim solus nuptiis.

18.2.6 Omnia fecit, omnia ad finem perduxit. Ipse rem orsus est, et uiso Iesu ambulante inquit: Ecce agnus dei. Neque uoce tantum, sed et oculis Christum testatus est, et admiratus, et incredibili gaudio exultauit.

18.2.7 Neque iam exhortatur, sed admiratur, et obstupescit praesentem, et dei donum quod annuntiaturus uenerat, et purgationis modum manifestat. Agnus enim utrunque significat.

18.2.8 Neque dixit: Qui tollet, aut tulit, sed tollit peccata mundi, ut quotidie ea tollere intelligatur. Non enim cum passus est solum nostra abstulit peccata, sed ex illo hactenus tollit. Non semper crucifigitur. Vnum nanque pro peccatis nostris tulit sacrificium, sed semper per illud nos purgat.

18.2.9 Quemadmodum igitur cum uerbum dixit, et filium utrunque prae coeteris eximium intellexit, ita et agnus, et propheta, et lux uera, et pastor bonus, et alia quae ab eo articuli adiectione dicta sunt, praecipuum quiddam1470/1486: quidem et coeteris praestantius demonstrant.

18.2.10 Etenim et agni, et prophetae, et filii multi sunt, sed hic longe prestat. Neque articulo solo, sed unigeniti quoque adiectione hoc confirmat. Nihil enim cum creatura communicat.

18.2.11 Quod si cui non idoneo tempore, hora uidelicet decima, haec dicta uiderentur (Hora enim, inquit, quasi decima erat.), multum mea sententia fallitur. Mundi nanque hominibus, et carnis1470/1486/1530: carnisque uoluptatibus deditis, id tempus non admodum commodum est ad aliquid serio peragendum. Eo quod mens cibo ingrauescit.

18.2.12 Ioannes autem etiam uesperi tam sobrius erat, quam nos sub aurora, immo longe magis. Nam saepe numero uespertini cibi reliquiae animi solertiam mane etiam hebetant1486: habebant. Ille autem nullo huiusmodi onere premebatur. Non igitur inmerito sub uesperum hunc sermonem habuit.

18.2.13 Praeterea1486/1530: Propterea in deserto conuersabatur iuxta Iordanem, quo omnes summo feruore ad baptisma concurrebant, parum saecularia curantes, et ut Christum sectarentur, triduo cibis omnibus abstinebant.

18.2.14 Hoc enim studiosi praeconis, et diligentis agricolae officium est, ut non prius ab opere desistant, quam quod intendunt, effecerint. Sed quid tandem non uniuersam Iudaeam Christum annuntiando peragrauit? Quid iuxta Iordanem tantum inmoratus, uenientem expectauit, quem ostenderet?B/F: ostenderet.

18.2.15 Quoniam per opera id fieri uolebat. Id curabat, ut Christus nosceretur, et persuaderet, ut uitam aeternam audirent.

18.2.16 Illi maius, operum scilicet, reliquit testimonium, quemadmodum ipse inquit: Ego ab homine non accipio testimonium. Opera, quae dedit mihi pater, hec sunt, quae testimonium perhibent de me.

18.2.17 Vide quanto hoc clarius sit. Cum enim scintillam paruam excitasset, repente flama ad summum euasit. Nam qui prius Ioannis uerbis minime mouebantur, postmodum dicunt, quaecunque Ioannes dixerit uera esse.

18.3.1 Accedit ad hoc quod, si in his annuntiandis orbem peragrasset, humano quodam studio id fecisse uideretur, et non parua auditorum animis orta esset suspitio. Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum.

18.3.2 Atqui et alii erant Ioanni discipuli, qui non modo non secuti sunt, sed ei emulabantur. Dicebant enim: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti. Ecce hic baptizat, et omnes ueniunt ad eum.

18.3.3 Et iterum uidentur eum accusare: Quare nos ieiunamus, et discipuli tui non ieiunant? Sed meliores nullo alio affectu perturbati, audito Ioanne e uestigio secuti sunt Iesum,

18.3.4 non quod magistrum despicerent, sed quod certam fidem eius adhiberent testimonio. Maximum autem argumentum est, recta eos mente secutos,

18.3.5 quod nullo hortatu (Suspitiosum enim fuisset.), sed solo auditu, quod in spiritu sancto esset baptizaturus, secuti sunt. Neque magistrum reliquerunt, sed quid ille amplius quam Ioannes ferret, ediscere uoluerunt.

18.3.6 Et animaduerte uerecundam diligentiam. Non enim quamprimum de magnis, et necessariis rebus Iesum perconctantur, neque de publicis simpliciter, sed propriis.

18.3.7 Norant enim non uilia et abiecta, sed uera esse magistri uerba. Erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant1486: fuerunt eum.

18.3.8 Qua gratia alterius non meminit? Sunt qui dicunt, quoniam ipse sit euangelista, qui secutus est. Alii quod obscurus esset, neque praeter necessaria sibi dicenda ducit.

18.3.9 Nulla enim utilitas eius nominis cognoscendi. Neque septuaginta duo suis quisque nominibus cognoscuntur. Ita et Paulus: Misimus, inquit, cum eoB: cum eo inquit fratrem in multis saepe studiosum, cuius laus in euangelio.

18.3.10 Andreae autem meminit uel hanc ob causam, ut cum audieris ipsi et Simoni Christum dicentem: Venite post me, faciam uos fieri piscatores hominum, intelligas1470/1486/1530: om. tam admirabilem promissionem1470/1486: promissionem intelligas cur; 1530: promissionem intelligas1470/1486: promissionem intelligas cur; 1530: promissionem intelligas non dubitaret et fratrem iam fidei iecisse fundamenta.

18.3.11 Conuersus autem Iesus, et uidens eos sequentes, dicit eis: Quid quaeritis? Hinc admoneri possumus deum suis in nos beneficiis nostras non praeuenire uoluntates, sed a nobis incipiendum esse, sed cum nos prompto1470/1486: promptu paratoque animo ad suscipiendam gratiam exhibemus, tunc multas nobis offert salutis occasiones.

18.3.12 Quid queritis? Quid sibi haec uult1470/1486/1530: uult hec interrogatio? Qui humanorum cordium scrutator est, qui cogitationes nostras aperte intuetur, is interrogat, non ut sciat. Scit enim sed ut rogando eos sibi conciliet, et familiares reddat atque audentiores, seque suo eos dignari colloquio ostendat.

18.3.13 Credibile enim erat eos subuereri et formidare, cum se rudes intelligerentB: intelligeret, et tantum de illo magistri accoepissent testimonium. Amouendae igitur uerecundiae et timoris gratia rogat, neque domum usque silentio sinit peruenire.

18.3.14 Atque1470/1486/1530: Atqui idem eo tacente euenisset1530: euenisset, si. Secuti essent. Cur igitur rogat? ut eos bona, ut dixi1470/1486/1530: ut dixi bona, spe confirmaret, ne erubescerent haesitarentque.

18.3.15 Nec ex sequentibus tantum, sed ex interrogatione eorum ostendit desyderium. Siquidem cum nihil adhuc magnum neque uidissent, neque audissent ab eo, magistrum appellant, se discipulis annumerant, et cur sequantur ostendunt, ut uidelicet aliquid utile decerperent.

18.3.16 Animaduerte, quaeso, horum prudentiam. Non dixerunt: DoceasB: docens quid sequamur, quid necessario faciendum. Sed: Rabbi, inquiunt, ubi habitas? In ocio enim, ut dixi, et rogare, et audire aliquid ab eo uolebant.

18.3.17 Iccirco neque tempus distulerunt, neque se postridie publice disputantes1470/1486/1530: disputantem audituros dixerunt, sed uehemens audiendi desyderium prae se ferunt, ne horam quidem dimittentes. Et animaduerte animi ardorem. O memorabilem illorum sapientiam! O diligentiam! O in magistrum fidem! Etenim iam sol ad occasum properabat. Hora enim erat quasi decima,

18.3.18 et propterea etiam Christus domum non docet, sed allicitF: allicet sequentes, ostendens iam in suos accoepisse. Non dixit igitur intempestiuum esse, ut ad se proficiscerentur, sed: Venite, inquit, et uidete ubi habitem. Non dicit: Audietis cras, siquid uultis, neque tunc missos fecit, sed tanquam amicos longa deuinctos consuetudine alloquitur.

18.3.19 Quo igitur pacto inquit: Filius hominis non habet ubi caput inclinet? Quoniam nullum habuit proprium diuersorium. Ita ea intelligenda est parabola, non quod domum non habitaret.

18.3.20 Hoc autem dixit euangelista, quia apud eum ea die moram traxerunt. Sed cur non idB: id non addidit:F/1470/1486: addidit? Tanquam manifestum esset.1530: esset? Neque enim alia ratione secuti sunt, neque Christus eos allexit, quam ut erudiret, quod tam largiter et prompte una nocte accoeperunt, ut mox uterque alios allicerent.

18.4.1 Hinc facile admonemur omnia prae1530: praeter diuinarum rerum doctrina1530: doctrinam, et uana et superflua aestimanda, ad eam1470/1486: eum autem nullum tempus esse intempestiuum. Quamuis aliena domus ingredienda sit, et magnus uir et clarus etiam ab obscuro petendus, et intempestiue, nunquam huius doctrinae occasio contemnenda est.

18.4.2 Cibus enim et balnea, et coenae, et reliqua saecularia statutum tempus habent. Supernae autem sapientiae doctrina nullo tempore circunscribitur, sed omne ei tempus accomodatum estB: sit. Oportune, inquit, importune argue, obsecra, increpa.

18.4.3 Et propheta: In lege eius meditabitur die ac nocte. Et Moyses hoc Iudaeis semper praecipit. Secularia enim hoc est balnea, coenae, quae necessaria sunt, et frequenter petimus, corpus imbecillius reddunt. Animae autem doctrina quanto magis imbuimur, tanto fortior anima efficitur.

18.4.4 Verum enim uero in deliramentis et nugis inutiliter uniuersum tempus consumimus, et aurora, crepusculo, meridie, uespere, frustra desidemus, locum ad haec constituimus. Diuinum autem pabulum si semel bis ue ad summum audimus, tanquam saturi nauseamus.

18.4.5 Quae nam horum causa? praua1486/1530: Parua animi affectio. Concupiscentiam circa haec et appetitum dissoluimus, et iccirco spiritalem cibum fastidimus.

18.4.6 Magnum autem et hoc praeter alia aegritudinis inditium1470: inducunt, quod neque esurimusB/F: exurimus, neque sitimus, sed utrunque nobis iniucundum est. Nam si in corporibus, id est grauissimi morbi signum, longe magis in anima.

18.4.7 Quo nam igitur pacto oscitantem eam et dissolutam, quibus operibus, quibus uerbis sanare1470/1486/1530: sancire poterimus?1470: poterimus. Si diuinos sermones, propheticos, apostolicos, euangelicos, et alios omnes familiares habuerimus.

18.4.8 Tunc longe hos meliores gustatu cibos, quam saeculi inmundos cognoscemus. Hoc nanque nomine intempestiuas nugas et sodalitates appellare libet. Quid enim, quaeso, melius de forensibus ne iudicialibusque negociis, an de caelestibus, et quae post nostram hinc migrationem expectamus disputare?

18.4.9 Quid satius proximi res et alienas diligenter curare, an1486: om. angelicas plurimum nobis conferentes inquirere? Res uicini non omnino tuae, sed caelestes tuae sunt.

18.4.10 Sed licet, inquit, qui omnino haec dicit, omnia impleat. Quid autem de quibus temere disputatis, non intelligitis?1470/1486/1530: intelligitis. sed omnem uitam in hoc consumentes, nullum adhuc disputationis finem inuenitis.1530: inuenitis? Neque adhuc grauiora dico.

18.4.11 Humaniores enim haec inuicem disputant, pigri autem et negligentes de mimis, saltatoribus, aurigis sermonem faciunt. Ita et auditum simul et animam coinquinant. Naturam his confabulationibus in omne uitiorum genus praecipitem agentes.

18.4.12 Simulac enim saltatoris nomen lingua protulit, animus eius sibi faciem, comam, mollem uestem, et his illum longe molliorem effingit.

18.4.13 Alius ex fornicariae mulieris sermone, uerbis, forma, limis, atque lasciuis oculis, delicato1470: delicatu aspectu, capillorum in orbem flexibus, fuco pictis genis flammam fouet. Nonne, quaeso, in praesentia his uerbis toto animo commouemini?

18.4.14 Verum non pudet, neque erubescitis.1530: erubescitis? Naturali1470: Naturale enim necessitate hi motus exoriuntur.

18.4.15 Quod si in ecclesia, et ab illis procul irritamentis, nostris tamen sermonibus non nihil incalescitis, consyderate quales esse par est eorum affectus, qui in ipso sedent spectaculo.B/F: spectaculo? Quibus plurima licentia est, et extra hunc honestum reuerendumque consessum abiecto pudore, et uident illa et audiunt.

18.4.16 Et quid tandemF: tandem? aliquis fortasse imprudentior dicet, si naturae necessitas animum ita afficit, nos non illam arguis?B/F: arguis. Quoniam quod auditor moueatur, naturale quidem est, fateor. Quod autem audiat, uoluntarium.

18.4.17 Siquidem necessarium est, ut qui igni appropinquat, exuratur, et hoc humanae naturae imbecillitas exigit. Non tamen nos natura igni admouet. Hoc enim prauae et peruersae uoluntatis est.

18.4.18 Admonendum igitur censeo, ne sponte nostra nos ipsos praecipites in ignem demus, ne1470/1486/1530: neue in profundum malitiae pelagus demergamur, ne paratae diabolo flammae obnoxii

18.4.19 cum illo in perpetuum damnemur supplicium, a quo utinam liberi in ipsos Abrahae sinus recipiamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486/1530: secula seculorum Amen..


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY