18.3.5 Neque enim rogati id fecerunt quod suspicabile esset, sed quia predixit solum quod futurum quoniam baptizabit in spiritu sancto, sequti sunt eum. Non igitur destiterunt a magistro, sed uoluerunt addiscere quid plus fert a Iohanne.
18.3.5 quod nullo hortatu (Suspitiosum enim fuisset.), sed solo auditu, quod in spiritu sancto esset baptizaturus, secuti sunt. Neque magistrum reliquerunt, sed quid ille amplius quam Ioannes ferret, ediscere uoluerunt.
18.3.5 quod nullo hortatu (suspiciosum enim fuisset) sed solo auditu, quod in spiritu sancto esset baptizaturus, secuti sunt: neque magistrum reliquerunt, sed quid ille amplius quam Ioannes ferret, ediscere voluerunt.
18.3.5 Non enim hortatu ad id adducti sunt, quod suspiciosum fuisset: sed quia tantum praedixerat ipsum esse baptizaturum in Spiritu sancto, sequuti sunt eum. Non ergo magistrum reliquerunt, sed ediscere voluerunt quid amplius ille ferret, quam Joannes.