Commentarius
[Homilia XVIII]
18.1.1 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei. Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et sequuti sunt Jesum.
18.1.2 Segnis plane est humana natura, et ad perniciem prona, non ex ipsa naturae conditione, sed ex voluntatis ignavia. Quapropter multa opus habet monitione. Ideo Paulus Philippensibus scribens dicebat: Eadem scribere, mihi quidem non grave, vobis autem tutum.
18.1.3 Nam terra quidem semel suscepto semine, statim fructus profert, neque altera eget satione: in anima autem nostra non ita res se habet; sed optabile est ut postquam frequenter jactum est semen, et post magnam exhibitam diligentiam, semel saltem possit fructum excipere.
18.1.4 Primo quidem quae dicuntur non facile imprimuntur in animum, quod multa substrata sit durities, innumeris spinis obstruatur anima, multosque insidiatores habeat qui semen abripiant.
18.1.5 Deinde postquam infixum semen radices egerit, eadem est opus diligentia, ut ad vigorem perveniant semina, illaesaque maneant, neque laedantur ab aliquo.
18.1.6 In seminibus enim cum spica perfecta virtutem suam accepit, aestum caeterasque pestes contemnit: in dogmatibus vero non sic; sed postquam totum opus impensum est, superveniens hiems ac tempestas, difficultate praeoccupante, et fraudulentis hominibus insidiantibus, ingruentibus variis tentationibus, totum labefactatur.
18.1.7 Haec porro non sine causa a nobis dicta sunt; sed ut dum audis Joannem eadem ipsa repetentem, ne quasi nugacem damnes, neque inanem onerosumve existimes.
18.1.8 Voluisset quippe semel loquutus audiri: quia vero non multi erant qui dictis statim attenderent ob somnolentiam, repetita voce illos expergefacit. Jam hic attende: dixit, qui post me venit, ante me factus est; et non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus;
18.1.9 et ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, quodque viderit Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum; et testificatus est quod ipse esset Filius Dei: nemo attendit, nemo interrogavit vel dixit, Cur haec loqueris, qua de causa et ratione?
18.1.10 Dixit rursum, Ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi. Neque sic illorum ignaviam tetigit. Ideo eadem ipsa repetere cogitur, ac si terram quamdam asperam et duram renovatione emolliret, et verbo quasi aratro subactam mentem excitaret, ut profunde semina jaceret.
18.1.11 Ideo non longo utitur sermone, quia unum tantum curabat, ut illos cum Christo conjungeret. Sciebat enim illos si hoc semel suscepissent et obtemperassent, non ultra testimonio opus habituros. Ut etiam evenit.
18.1.12 Nam si Samaritani postquam illum audierant, mulieri dicunt: Non jam propter tuam loquelam credimus: ipsi enim novimus, quia hic est Salvator mundi Christus; multo citius discipuli capti fuissent, ut revera capti sunt.
18.1.13 Cum enim accessissent, et una tantum vespera audivissent, non ultra ad Joannem reversi sunt; sed ita illi haeserunt, ut Joannis etiam ministerium acciperent, ipsumque praedicarent. Invenit, inquit, hic fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus.
18.1.14 Hoc vero mihi consideres velim: quomodo cum diceret, Qui post me venit, ante me factus est; et, non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus, neminem ceperit; cum autem de oeconomia loquutus est, et in humiliorem sermonem descendit, tunc sequuti sint1862: sunt discipuli.
18.1.15 Neque illud tantum considerandum est; sed etiam quod non tam multi alliciantur, quando quid magnum et sublime de Deo dicitur, quam ubi clementiae et benignitatis verba, quae ad auditorum salutem spectent, proferuntur.
18.1.16 Audierunt enim quod tolleret peccatum mundi, et statim accurrerunt. Nam si scelera abluenda sunt, inquiunt, cur cunctamur? Adest qui sine labore nos liberet, quomodo non extremae dementiae fuerit, donum in aliud tempus rejicere?
18.1.17 Audiant catechumeni, qui usque ad extremum halitum salutem suam remittunt. Rursum stetit Joannes, inquit, et dixit: Ecce agnus Dei. Nihil Christus loquitur; sed omnia ille.
18.1.18 Sic sponsus solet, nihil ipse sponsae dicit, sed adest silens. Alii illum indicant, sponsamque ipsi tradunt. Illa comparet, neque sponsus illam per se accipit, sed alio tradente.
18.1.19 Postquam vero illam traditam acceperit, ita erga illam afficitur, ut non ultra pronuborum recordetur. Id circa Christum evenit. Venit in sponsam ducturus Ecclesiam; nihil ipse dixit, sed adfuit tantum.
18.1.20 Joannes autem amicus ejus sponsae dexteram ipsi tradidit, verbis illi hominum animas concilians: quos acceptos ille ita affecit, ut non ultra ad eum qui tradiderat reverterentur.
18.2.1 Neque hoc tantum, sed etiam aliud hic est observandum. Quemadmodum in nuptiis non sponsum adit puella, sed ille ad ipsam festinat, etiamsi filius Regis sit, etiamsi illa sit vilioris conditionis, imo si ancillam ducturus sit.
18.2.2 Ita et hic contigit. Hominum natura non ascendit in caelum; sed ipse ad vilem illam et contemtu dignam descendit. Postque celebratas nuptias, non sivit illam hic ultra remanere; sed abductam in paternam domum duxit.
18.2.3 Cur Joannes non seorsim discipulos accipit, ut de hisce rebus ipsos alloquatur, et sic illos Christo tradat; verum palam praesentibus omnibus dicit, Ecce agnus Dei? ne videretur illud de industria factum esse.
18.2.4 Nam si illo seorsim hortante ad Christum abiissent, ut gratiam Joanni habentes, cito fortasse resiliissent: nunc autem ex communi doctrina ad Christum sequendum inducti, firmi perstiterunt discipuli, utpote qui non in gratiam magistri sequuti essent; sed propriae utilitatis causa.
18.2.5 Prophetae utique et Apostoli omnes absentem illum praedicarunt; illi ante adventum, hi post assumtionem ejus. Hic vero solus praesentem praedicat; ideoque illum amicum sponsi dicit, quia nuptiis ipse solus adfuit.
18.2.6 Etenim ipse omnia fecit et perfecit: ipse rei principium dedit. Et respiciens Jesum ambulantem dixit, Ecce agnus Dei; ostendens se non voce tantum, sed et oculis testificari. Mirabatur quippe Christum gaudens et exsultans.
18.2.7 Neque statim hortatur, sed interim praesentem miratur tantum et obstupescit; donumque quod allatum venerat ostendit, itemque purgationis modum. Agnus quippe haec ambo declarat.
18.2.8 Neque dixit, qui sublaturus est, vel qui sustulit, sed qui tollit peccata mundi; utpote qui id semper faciat. Neque enim tunc solum sustulit cum passus est, sed ex illo ad hoc usque tempus tollit peccata, non semper crucifixus. Unum enim pro peccatis obtulit sacrificium; sed semper hoc uno sacrificio purificat.
18.2.9 Quemadmodum igitur Verbum excellentiam ostendit, ex filius praestantiam qua aliis antecellit; sic agnus, et Christus, et propheta, lux vera, pastor bonus, et quaecumque de illo dicuntur cum articuli additamento, multam prae se ferunt distinctionem.
18.2.10 Nam multi erant agni, prophetae, christi, filii; sed ab illis omnibus longe distat ipse. Neque articulo tantum id confirmavit, sed etiam additamento Unigeniti. Nihil enim ipsi commune cum creatura est.
18.2.11 Quod si cui extra tempus dictum videatur, hora nempe decima; nam hoc tempore hora erat quasi decima, inquit; hic certe mihi longe aberrare videtur. Nam apud multos quidem eorum qui carni serviunt, post sumtum prandium non videtur opportunum esse tempus ad res serias tractandas, quod ciborum mole cor obruatur.
18.2.12 Ubi autem vir erat qui ne communi quidem cibo uteretur, quique etiam vespere ita sobrius et levis erat, ut nos sumus matutinis horis, imo longe magis; (apud nos enim saepe vespertini cibi reliquiae in imagine versantur: ille vero nulla re hujusmodi naviculam gravabat;) jure vesperi de rebus hisce loquebatur.
18.2.13 Ad haec vero in deserto sedes habebat et prope Jordanem, quo omnes cum tremore magno ad baptismum properabant, parum saecularia tunc curantes: quandoquidem cum Christo per triduum jejuni perseverarunt.
18.2.14 Hoc enim preconis strenui, et accurati agricolae opus est, non ante discedere, quam videat insitum verbum radices ponere. Cur autem non totam peragravit Judaeam, ut illum praedicaret, sed secus flumen stetit, exspectans eum, ut advenientem ostenderet?
18.2.15 Quia illud per opera fieri volebat: id vero interim curabat, ut illum notum faceret, ac quibusdam suaderet, ut aeternam vitam audirent.
18.2.16 Majus autem ipsi relinquit testimonium, per opera confirmandum; quemadmodum ipse dicit, Ego non ab homine accipio testimonium: opera enim quae dedit mihi Pater, haec sunt quae testificantur de me.
18.2.17 Vide quam efficacius illud esset. Quia enim parvam injecerat scintillam, repente flamma in altum erupit. Nam qui prius Joannis verbis non attenderant, demum dicunt: Omnia quae Joannes dixit, vera sunt.
18.3.1 Alioquin autem si circumeundo ista dixisset, haec humano studio peracta visa fuissent, ac praedicatio deinceps in suspicionem venisset. Et audierunt eum duo discipuli ejus, et sequuti sunt eum.
18.3.2 Atqui alii quoque erant Joannis discipuli. Verum illi non modo non sequuti sunt, sed etiam ipsi invidebant: dicebant enim: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
18.3.3 Ac rursum iidem ipsi incusantes dicunt: Quare non jejunamus, et discipuli tui non jejunant? Verum qui aliis erant meliores, non ita affecti erant; sed statim atque audierunt, sequuti sunt.
18.3.4 Sequuti sunt autem, non quod pristinum doctorem spernerent: sed quod ipsi maxime obtemperarent; et argumentum erat maximum illos ex rectae mentis ratiocinio id egisse.
18.3.5 Non enim hortatu ad id adducti sunt, quod suspiciosum fuisset: sed quia tantum praedixerat ipsum esse baptizaturum in Spiritu sancto, sequuti sunt eum. Non ergo magistrum reliquerunt, sed ediscere voluerunt quid amplius ille ferret, quam Joannes.
18.3.6 Et animadverte verecundam diligentiam. Non enim statim accedentes Jesum interrogarunt de necessariis magnisque rebus: neque palam omnibus praesentibus, et perfunctorie: sed seorsim ipsum alloqui studuerunt.
18.3.7 Sciebant enim doctoris sui verba, non ex modestia, sed ex veritate proficisci. Erat autem Andreas frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et sequuti sunt eum.
18.3.8 Cur ergo alterius nomen non profert? Quidam dicunt eum qui hoc scripsit, ipsum esse qui sequutus est; alii contra, quia ille non ex conspicuis erat, nihil praeter necessaria sibi dicendum esse putasse.
18.3.9 Quid enim utilitatis ex indicato nomine, quando neque septuaginta duo discipulorum nomina proferuntur? Id quod etiam apud Paulum observes dicentem: Misimus cum illo fratrem in multis saepe studiosum, cujus laus est in Evangelio.
18.3.10 Andreae autem meminit ob aliam causam. Quaenam illa? Ut cum audieris, Simonem ubi cum illo audisset, Venite post me, et faciam vos piscatores hominum, non dubitasse de tam inexspectata promissione, discas fratrem ejus jam ante fidei fundamenta jecisse.
18.3.11 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes, dicit eis: Quid quaeritis? Hinc docemur Deum donis non praevenire voluntates nostras; sed ubi non incepimus, cum voluntatem praemisimus, tunc plurimas ille nobis dat salutis occasiones.
18.3.12 Quid quaeritis? Quid hoc est? Qui novit corda hominum, cui cogitationes nostrae patent, hic interrogat? Sed non ut discat. Quomodo enim id dici possit? Sed ut per interrogationem illos sibi magis conciliet, majoremque indat fiduciam, illosque colloquio dignos ostendat.
18.3.13 Verisimile enim est illos, utpote ignotos, erubuisse et formidasse, qui talia de magistro audissent. Haec itaque omnia abigens, verecundiam nempe et metum, interrogat illos; nec sinit cum silentio domum pervenire.
18.3.14 Etiamsi vero non interrogasset, perstitissent ipsum sequendo, et in domum usque cum illo pervenissent. Cur ergo interrogat? Ut id quod dixi efficeret, ut erubescentes illos haesitantesque firmaret ac fiduciam inderet.
18.3.15 Neque tantum sequendo, sed etiam per interrogationem illam desiderium suum exhibuerunt. Cum enim nihil ab illo edidicissent vel audissent, Magistrum tamen vocant, sese discipulis annumerantes, et cur sequantur ostendentes, ut nempe utilia audirent.
18.3.16 Animadverte, quaeso, illorum prudentiam. Non dixerunt, doctrina aut re quapiam necessaria nos imbue. Sed quid dicunt? Ubi manes? Nam quiete, ut jam dixi, ipsum alloqui, audire et discere cupiebant.
18.3.17 Ideo nec differunt, nec dicunt, die crastino veniemus, et te publice loquentem audiemus: sed magnum audiendi studium prae se ferunt, quod ne quidem instante hora recedant; nam sol ad occasum vergebat: erat quippe hora circiter decima, inquit.
18.3.18 Ideo Christus domum non docet, non locum; sed ut sequantur magis allicit, ostendens se illos in suos accepisse. Ideoque non quid simile dicit: Intempestivum esset vos nunc domum ingredi, audietis cras quod voletis; nunc domum abite: sed quasi amicos ex diuturna consuetudine, ipsos alloquitur.
18.3.19 Cur ergo alibi dicit: Filius hominis non habet ubi caput reclinet; hic vero. Venite et videte ubi maneam? Quoniam illud, non habet ubi caput reclinet, significat illum, proprium sibi diversorium non habuisse, non quod in domo quapiam non maneret: id enim parabola significat.
18.3.20 Evangelista porro dicit, ipsos die illa cum eo mansisse. Cur autem ita factum sit, non addidit, quod manifesta res esset. Neque enim alia de causa sequuti sunt eum, vel Christus accivit eos, quam ut doctrinam acciperent; quam tam copiose et cum tanto studio una nocte perceperunt, ut mox uterque ad alios advocandos properaret.
18.4.1 Hinc nos quoque discamus omnia divinae doctrinae postponere, nullumque tempus non opportunum aestimare; sed etsi in alienam domum ingredi oporteat, etiamsi ignotum homines proceres ignotos adire, etiamsi intempestive et quovis tempore, nunquam hoc commercium esse negligendum.
18.4.2 Cibus ergo, balnea, coenae, aliaque ad vitam pertinentia, suum tempus habeant: doctrina vero supernae philosophiae nullam habeat definitam horam; sed omne tempus ipsi proprium esto: Opportune, inquit, importune argue, obsecra, increpa.
18.4.3 Propheta quoque ait: In lege ejus meditabitur die ac nocte. Moyses quoque Judaeis hoc semper facere praecipiebat. Nam ea quae ad vitam spectant, balnea dico et coenae, etsi necessaria sint, si frequentius adhibeantur, corpus extenuant: animae autem doctrina quanto magis inculcatur, tanto fortiorem reddit animam.
18.4.4 Nunc autem nugis inutiliter omne tempus consumimus, auroram, matutinum, meridiem, vesperam in constituto loco vane impendimus; divina autem dogmata si semel aut bis per hebdomadam audiamus, torspescimus, nauseamus.
18.4.5 Quare? Quia animo prave affecti sumus: appetitum studiumque ejus circa istaec omne dissolvimus; ideoque spiritualem escam non appetimus.
18.4.6 Magnum hoc praeter alia est aegritudinis indicium, cum non esurimus, nec sitimus, sed utrumque nobis fastidiosum est. Si autem hoc, cum in corpore accidit, gravis morbi indicium et causa est, multo magis in anima.
18.4.7 Quomodo igitur illam lapsam et dissolutam erigere poterimus? quibus operibus? quibus verbis? Si divinos sermones, propheticos, apostolicos, evangelicos aliosque omnes tractemus.
18.4.8 Tunc enim sciemus longe melius esse his uti cibis, quam impuris aliis; sic enim licet intempestivas nugas et confabulationes vocare. Quid enim, quaeso, melius, de forensibus, de judicialibus, de militaribus rebus, an de caelestibus loqui, deque iis quae post hanc vitam eveniunt?
18.4.9 Quid utilius, de vicino et ejus negotiis loqui, ac de alienis curiose perquirere, an de Angelis, et de rebus quae ad nostram vertuntur utilitatem verba facere? Quae enim vicini tui sunt, non tua; quae ad caelos pertinent, tua sunt.
18.4.10 Sed licet, inquies, ei qui semel haec dixit, omnia implere. Quid vero de iis quae frustra et temere disputatis non idipsum cogitatis, sed totam in illis vitam impendentes, nullum disputationis finem invenitis? Necdum dico his longe graviora.
18.4.11 Nam qui modestiores sunt, his de rebus mutuo fabulantur, segniores autem ignavioresque, mimos, saltatores, aurigas in sermone semper versant, auditum deturpantes, animam labefactantes; naturamque hujusmodi narrationibus praecipitem agunt, et in omne flagitii genus animum inducunt.
18.4.12 Nam simulatque saltatoris nomen prolatum fuit, statim in anima depingitur ejus facies, coma, mollis vestis, illeque totus his longe mollior.
18.4.13 Alius rursum flammam excitat et fovet, dum meretricem in confabulationem inducit, ejusque verba, habitum, oculos lascivos, mollem aspectum, cincinnos1862: concinnos capillorum, fucatas pictasque genas. Annon quid humanum passi estis dum haec narrarem?
18.4.14 Sed ne pudeat vobis, ne erubescatis: naturae namque necessitas id exigit, et sic anima afficitur pro ratione eorum quae narrantur.
18.4.15 Quod si me loquente, si in ecclesia stantes, si ab illis semoti rebus, aliquid humanum audientes patimini, cogita quo affectu sint ii qui in theatro sedent, licentia fruentes multa, extra hunc honestum venerandumque consessum, cum impudentia magna illa videntes et audientes.
18.4.16 Et cur, dicet fortasse quispiam ex iis qui non adhibent animum, si naturae necessitas sic animam afficit, illa relicta, nos accusas? Quia haec audiendo emolliri, illud opus est naturae: talia autem audire, non naturae est, sed arbitrii peccatum.
18.4.17 Quandoquidem cum qui se igni admoveat, uri necesse est, id nempe vult naturae infirmitas: verum non natura nos igni et ustioni admovet. Id enim ex perversa solum voluntate pendet.
18.4.18 Hoc igitur amoveri1862: admoveri volo et corrigi, ut ne sponte vos praecipites detis, neque ad profundum nequitiae vos impellatis, vel sponte curratis ad rogum; ne flammae diabolo paratae nos obnoxios reddamus.
18.4.19 Utinam vero nos omnes ab hac et illa flamma erepti, in sinum Abrahae recipiamur gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria simulque sancto Spiritui in saecula saeculorum, amen.