18.3.1 Aliter autem et si circuiens hec dixisset, viderentur utique ex studio quodam humano fieri que fiebant, et suspitione esset plenum hoc preconium. De reliquo audierunt duo discipuli eius et secuti sunt eum.
18.3.1 Accedit ad hoc quod, si in his annuntiandis orbem peragrasset, humano quodam studio id fecisse uideretur, et non parua auditorum animis orta esset suspitio. Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum.
18.3.1 Accedit ad hoc, quod si his annunciandis orbem peragrasset, humano quodam studio id fecisse videretur, et non parua auditorum animis orta esset suspicio. Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum.
18.3.1 Alioquin autem si circumeundo ista dixisset, haec humano studio peracta visa fuissent, ac praedicatio deinceps in suspicionem venisset. Et audierunt eum duo discipuli ejus, et sequuti sunt eum.