Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia XVIII (fol.32rb-34rb)
18.1.1 Ea que in crastinum rursus stabat Iohannes, et ex discipulis suis duo. Et aspiciens Ihesum ambulantem, dicit: Ecce agnus dei. Et audierunt eum hii duo discipuli loquentem.
18.1.2 Pigrum qualiter humana natura est et acute reptans ad proditionem non ad nature constructione, sed ab ea que ex electione est desidia. Ideoque multa indigent sub memoratione. Sed et Paulus propterea scribens Philippensibus dixit: Eadem scribere michi quidem non pigrum, uobis autem munitum.
18.1.3 Nam terra quidem semina accipiens semel confestim reddit fructus et non indiget secunda submissione. In anima uero nostra, non ita. Sed diligibile est multociens seminantem et multam ostendentem diligentiam semel saltem posse fructum accipere.
18.1.4 Nam primum quidem difficile insident menti, ea que dicuntur eo quod multa quidem subiecta est durities. Infinitis autem detinentur spinis, et multi sunt qui insidiantur et semina rapiunt.
18.1.5 Deinde cum infixa fuerint et radicata, eodem rursus indigent studio, ut ad statum ueniant. Ipsa uenientia maneant innocua, et in ullo ledantur ab ullo.
18.1.6 Non in seminibus quidem cum spica complete fuerit et propriam fortitudinem assumpserit; et eruginem et aredinem; et omnia alia facile contempnit. In dogmatibus uero non ita, sed et postquam perfecte acta fuerint omnia, multociens ueniens hyemps una et procella peremit, et rerum difficultate imminente et hominibus decipere scientibus insidiantibus et aliis temptationibus uariis allatis, nocuit.
18.1.7 Hec autem a nobis non simpliciter uobis dicta sunt. Sed cum audieris Iohannem eadem loquentem, non ambiguum eum reprehendas, neque superfluum quondam eum extimes et honerosum.
18.1.8 Nam uellet quidem semel dicens audiri. Quia uero multi hiis que dicebantur non attendebant a principio propter multum sompnum, et secunda rursus eos excitat uoce. Intuere uero. Dixit quoniam post me ueniens ante me factus est, et quoniam non ydeoneus est soluere corrigiam calcimenti eius;
18.1.9 et quoniam ipse baptizat in spiritu sancto et igne, et quoniam spiritum considerauit descendentem sicut columbam et manenem super eum, testatus quoniam hic est filius dei. Nullus attendit neque interrogauit neque dixit. Quid hec dicit, et propter quid et pro quo?
18.1.10 Dicit rursus: Ecce agnus dei qui tollit peccata mundi, neque ita tetigit insensibilitatem eorum propter hoc de reliquo cogitur eadem dicere rursus. Quemadmodum quamdam duram et non subiectibilem terram nouatione mollies et sermone uelut quodam aratro oppilatam erigens mentem ut in profundum semina submittat.
18.1.11 Hinc neque longum facit sermonem. Quoniam unum solum studio habebat adducere eos et conglutinare Christo. Sciebat enim quoniam hec acceptantes et persuasi non indigebant testante ei de reliquo, quod nimirum factum est.
18.1.12 Si enim Samaritani dicunt post auditionem mulieri non ultra propter tuam loquelam credimus; ipsi enim scimus quoniam hic est saluator mundi Christus, multo magis discipuli eius hoc utique passi essent et sermonibus eius manciparentur.
18.1.13 Abeuntes denique et audientes, una uespera eum, non ultra ad Iohannem reuersi sunt, ut Iohannis ministerium susciperent et ipsi predicarent eum. Inuenit enim hic ait fratrem proprium Symonem, et dicit ei:
18.1.14 Considera uero michi et illud qualiter quandoquidem dixit: post me ueniens ante factus est et quoniam non sum ydoneus soluere corrigiam calciamenti eius, nullum cepit. Quando autem de dispensatione loqutus est et ad humilius sermonem duxit, tunc sequti sunt discipuli.
18.1.15 Non hoc autem solum est inspicere, sed quam non ita multi adducuntur cum aliquid magnum et excelsum de deo dicatur, sicut cum benignum et amicum hominum et ad audientium hominum salutem pertinens.
18.1.16 Audierunt nempe quoniam tollit peccatum mundi, et protinus cucurrerunt. Si enim excusari crimina cuius gratia ait tardamus, adest qui sine laboribus liberaturus est nos. Qualiter igitur non ultime insipientie est differre bonum?
18.1.17 Audiant cathecumini, et ad ultimas respirationes propriam protelantes salutem. Rursus stabat ait Iohannes et dicit: Ecce agnus dei. Nichil Christus loquitur, sed omnia ille.
18.1.18 Ita et in sponso fit. Non ipse quidem dicit, ad sponsam interim, sed adest qui est cum silentio, alii uero eum inducant. Sed et sponsam in manu ponunt alii. Ipsa uero apparet solum, et non a se ipso hanc abit accipere, sed alio tradente eam.
18.1.19 Cum autem acceperit traditam, ita ea disponit traditam, ut non ultra memoretur eorum que desponsarent. Hoc et in Christo factum est. Venit copulaturus ecclesiam. Nichil ipse dixit, sed accessit solum.
18.1.20 Amicus eius Iohannes, dexteram sponse imposuit per sermones in manus ei ponens animas hominum. Accipiens ipse de reliquo ita eas disposuit, ut non ultra ad eum qui in manus posuit abissent.
18.2.1 Non hoc uero solum, sed et aliud est hic obseruare. Sicut enim in nuptiis non puella ad sponsum uadit, sed ipse ad eam festinat, et si regis filius fuerit, et si uilem quamdam et abiectam, et si seruam desponsatam uti debeat.
18.2.2 Ita et hic contigit. Non in celum ascendit hominum natura, sed ipse ad contemptibilem hanc et uilem accessit. et nuptiis factis, non reliquit eam hic manere de reliquo, sed assumens, ad domum reduxit paternam.
18.2.3 Quid autem non singulariter accipit discipulos suos et de hiis eis loquitur Iohannes, et ita eos tradit Christo. Sed publice cum eis omnibus ait ecce agnus dei? Vt non uideatur constructionis hoc esse opus.
18.2.4 Nam siquidem ab ipso singulariter rogati abissent, et quasi gratiam attribuentes, cito utique fortassis et dissiluissent. Nunc autem ex communi facta doctrina suscipientes assecutionem, firmi de reliquo permanserunt discipuli. Ceu non propter eam que ad magistratum est gratiam assequentes, sed sincere et ad luchrum aspicientes suum.
18.2.5 Igitur prophete quidem et apostoli omnes, absentem eum predicarunt. Hii quidem ante eam que secundum carnem presentiam. Illi uero post assumptionem, hic uero solus presentem. Ideoque amicum se ipsum sponsi ait, quia et nuptiis solus ipse accessit et consummauit.
18.2.6 Ipse principium eis tribuit. Et inspitiens Ihesum ambulantem dicit: Ecce agnus dei; hoc dixit ostendens quoniam non uoce solum, sed et oculis testabatur. Etenim admirabatur Christum, letans et exultans;
18.2.7 et non facit sermonem suum deprecatiuum interim. Sed admiratur solum, et stupet presentem. Sed et donationem eis omnibus in quam accessit et insinuat, et modum expurgationis. Agnus enim utraque hec insinuat.
18.2.8 Etenim dixit: Quod suscipiet uel quod tulit, sed quod tollit peccata mundi quasi semper hoc fatiente ipso. Non enim tunc solum accepit cum passus est, sed ex illo tempore usque ad presens tollit peccata, non semper crucifixus; unam enim pro peccatis obtulit immolationem, sed semper purgans per unam.
18.2.9 Notandum sicut precipuum ostendit, et ofilius. Nam quod alteratum et ad alios indicant. Ita et O agnus, et O Christus, et O propheta. Igitur quod euuangelista hic dicens Iohannem: uerbum et agnum et filium, et Christum et prophetam et lucem ueram et pastorem bonum, et omnia utique quecumque de ipso dicuntur, cum articuli adiectione hoc scribens excellentiam eius ob hoc ostendens, et eam que ad alios est eminentiam insinuans et multam eius discrepationem designans.
18.2.10 Etenim agni erant multi et prophete et Christi et filii sed ab omnibus illis hunc separat multo medio, et nec articulo hoc innuit solum, sed et unigeniti adiectione. Nichil enim ei commune est ad creaturas.
18.2.11 Si uero alicui extra tempus esse uidetur hora decima hec dici. Etenim hoc tempus tunc diei erat. Hora enim erat quasi decima ait, falli uehementer hic talis michi uidetur. Nam in multis quidem et carni seruientibus decenter quod post dapes est tempus, non est ualde aptum ad quippiam neccessariorum, propterea quod cor escis grauatur.
18.2.12 Vbi uero uir erat, neque communi participans cibo, sed uespera cum tanta degens euigilatione cum quanta nos in mane, magis autem et cum multo ampliori. Nam in nobis quidem multociens uespertine esse reliquie, relicte ymaginationes ingerunt anime. Ille uero quia nullo horum nauim honerabat, decenter et in sero de hiis loquebatur.
18.2.13 Deinde et in deserto conuersabatur ubi omnes cum multo timore obuiabant mundanorum parum curantes hunc, quia et Christo tribus diebus adheserunt, et erant ieiuni.
18.2.14 Hoc enim uehementis preconis et diligentis agricole non prius desistere donec uideat detentum plantatum sermonem. Quid autem non totum mundum circuiuit ubique Iudee predicans eum, sed stabat circa flumen expectans uenire eum et ostendere aduenientem?
18.2.15 quoniam per opera illud fieri uolebat. Quod uero studebat, notum Iudeum facere solum et suadere quibusdam audire eternam uitam.
18.2.16 Maius autem dereliquid testimonium quod per opera sicut ipse ait: Ego non ab homine accipio testimonium. Opera que dedit michi pater, hec testantur de me.
18.2.17 Vide nimirum qualiter hoc efficatius fuit. Quia enim paruam immisit scintillam, repente flammam in altum eleuata est. Qui enim ante hoc neque attendebant hiis que dicebantur, post ea dicunt. Omnia quecumque dixit Iohannes uera sunt.
18.3.1 Aliter autem et si circuiens hec dixisset, viderentur utique ex studio quodam humano fieri que fiebant, et suspitione esset plenum hoc preconium. De reliquo audierunt duo discipuli eius et secuti sunt eum.
18.3.2 Et nimirum et alii ei erant discipuli. Sed illi non solum non sequti sunt, sed et zelotipe ad eum dispositi sunt. Rabbi enim aiunt qui erat tecum ultra Iordanem, cui tu testatus es. Ecce hic baptizat et omnes ueniunt ad eum.
18.3.3 Et rursus hii ipsi dicunt incusantes. Propter quid nos ieiunamus, et discipuli tui non ieiunant? Sed qui aliis erant meliores, nichil tale passi sunt. Sed et simul audierunt, et sequti sunt.
18.3.4 Sequti uero sunt non quasi magistrum contempnentes, sed ab eo maxime suasi et ostensionem maximam eius quod iuditio rationis recto hoc fecerunt afferentes.
18.3.5 Neque enim rogati id fecerunt quod suspicabile esset, sed quia predixit solum quod futurum quoniam baptizabit in spiritu sancto, sequti sunt eum. Non igitur destiterunt a magistro, sed uoluerunt addiscere quid plus fert a Iohanne.
18.3.6 Et uide hoc studium cum uerecundia fieri. Neque enim mox accendentes, interrogauerunt Ihesum de necessariis et maximis rebus neque publice presentibus omnibus simpliciter, et ut contingebat, sed singulariter loqui ei studuerunt.
18.3.7 Sciebant enim humilitatis non humilitatis sed ueritatis esse magistri uerba. Erat Andreas ait frater Symonis Petri unus ex duobus qui audierant et sequti sunt eum.
18.3.8 Cuius igitur gratia et alterius non notum fecit nomen? Quidam aiunt propterea qui hic est qui scribit, eum qui sequtus est. Quidam autem non sic, sed quoniam ille non insignium erat. Nichil igitur plusquam neccesaria dicere oportebat.
18.3.9 Que enim est utilitas si didicerimus illius nomen? Quia neque septuaginta duorum dicit nomina, hoc et apud Paulum est uidere. Misimus enim cum eo ait fratrem in multis multociens studiosum existentem. Cuius laus est in euangelio.
18.3.10 Andree uero meminit, et propter aliam causam. Qualem uero? Hanc: Vt cum audieris quoniam Symon audiens cum eo: Venite post me et faciam uos piscatores hominum, non apporiatus est ad hanc inopinabilem promissionem; discas quoniam principia fidei super iam presumpserat.
18.3.11 Conuersus Ihesus uidit eos sequentes, et dicit eis: Quid queritis? hinc erudimur quoniam non phani, id est preuenit uoluntates nostras deus donis, sed cum nos inceperimus. Cum igitur ipsi uelle tribuerimus, tunc et ipse multas dat nobis salutis occasiones.
18.3.12 Quid queritis? Quid hoc? Qui nouit corda hominum. Qui cogitationes nostras iuit, hic interrogat? Sed non ut discat? Qualiter enim. Sed ut per interrogationem magis familiores faciat et ampliorem tradat propalationem, et ostendit auditione esse dignos.
18.3.13 Decens enim erat rubere eos et timere ceu ignotos existentes, et talia de eo magistrum testantem, audientes. Hec igitur omnia soluens erubescentiam timorem interrogat, et non sinit cum silentio ad domum uenire.
18.3.14 Et nimirum ad ipsum utique factum esset, et si non interrogasset, permansissent utique sequentes eum, et secundum pedes eius institissent domui. Cuius igitur gratia interrogat? hoc quod dixi construens, id est mitigans eis mentem erubescentem adhuc et agoniam patientem et tribuens confidere.
18.3.15 Sed illi non solum propter assequtionem, sed et propter interrogationem amorem manifestauerunt. Nundum enim quid discentes ab eo neque audientes magistrum eum uocant. Inter discipulos se ipsos impellentes et causam ostendentes, propter quam sequebantur quasi quid utilium audituri.
18.3.16 Considera uero prudentiam. Non dixerunt doce nos de doctrinis, aut alio aliquo neccessariorum. Sed quid? Vbi manes? Cum silentio enim quod ante dixi, et dicere quid ad eum, et audire quid ab eo et discere uoluerunt.
18.3.17 Propterea neque distulerunt, neque dixerunt. Veniemus omnino cras et audiemus loquentem publice. Sed multum studium quod habebant circa auditionem demostrabant, in eo quod neque ab hora auersi sunt. Etenim contingebat de reliquo ad occasum solem esse. Hora enim erat ait quasi decima.
18.3.18 Propterea et Christus non dicit. Signa domus neque locum, sed attrahit plus eos ad assequtionem, ostendens quoniam eos acceptauit et propterea neque quid tale dixit. Intemperaneum uos est nunc in domum intrare, audientis cras. Siquidem uultis discedite domum interim. Sed ut ad amicos et ut multo secum conuenientes tempore, ita loquitur.
18.3.19 Qualiter igitur alibi ait: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet, hic autem dicit: Venite et uidete ubi maneo? Quoniam hoc, id est non habet ubi caput reclinet, demonstratiuum est eius quod nullum proprium habitaculum habebat. Non quoniam in domo non manebat. Etenim et parabola sic uult.
18.3.20 Igitur quoniam aput eum manserunt die illo, dixit euangelista. Cuius autem gratia non adhuc adiecit quasi manifesta hac causa existente. Neque enim alterius alicuius gratia eum sequti sunt, uel Christus eos attraxit, quam propter doctrinam qua nam qua ita copiose et desiderabiliter uoluptati sunt in nocte una, ut confestim alteruter et ad aliorum uenationem ueniret.
Morale xviii. Quoniam omne tempus aptum est ad diuinam auditionem, et quoniam oportet fugere nociuas loqutiones.
18.4.1 Quo circa et nos et hinc doceamur omnia superuacanea ponere ad diuinam auditionem, et nullum tempus intemporaneum esse extimare. Sed et si ad domum alienam abire oporteat, et si notum uiris fieri magnis et uirtuosis ignotum existentem, et si in competenti hora diei, et si qualicumque tempore, nequaquam hanc negligere negotiationem.
18.4.2 Igitur esca quidem et balnea et alia quidem mundana, tempus habebant determinatam habebat horam. Sed omne eius sit tempus. Temporanee enim ait intemporanee, argue, increpa, obsecra.
18.4.3 Sed et Dauid hoc enigmatice ostendit dicens: In lege eius meditabitur die ac nocte. Sed Iudeis Moyses semper hoc facere iussit. Nam mundana quidem balnea dico et cene et si neccesaria, tamen continue fientia, corpus fragile operantur. Anime uero doctrina quantumcumque protenditur, in tantum suscipientem fortiorem facit animam.
18.4.4 Nunc autem derisionibus quidem et ambagbus insipientibus, omne tempus determinamus quod sub mane, quod circa sero et meridiem et uespera ipsa insidemus inaniter et loca ad hoc instruimus. Diuina uero dogmata semel uel bis in septimana audientes fastidimus;
18.4.5 que igitur est causa? Male dispositi sumus, animo concupiscibile eius quia circa hoc et appetitiuum exsoluimus omne. Propterea non ualidus est ad spiritualis esce appetitum;
18.4.6 magna uero et hec cum aliis infirmitatis est coniectura, non esurire, non sitire, sed inacceptabiliter ad utraque habere. Si uero in corporibus hoc contingens egritudinis difficilis est argumentum et infirmitatis effectiuum. Multo magis in anima?
18.4.7 Qualiter igitur eam recidentem et dissolutam recorroborare poterimus? Quid fatientes ait et quid dicentes? Tangentes sermones diuinos, propheticos, apostolicos, et alios omnes.
18.4.8 Tunc enim sciemus quoniam multo melius est hiis cibari quam immundi escis. Ita enim oportet intemporaneas nugas et concilia uocare. Quid enim melius est dic michi de hiis que secundum forum, de hiis que inuiditiis, de hiis que in militiis loqui, quam de hiis que sunt in celis, et de hiis que sunt post eam, que hinc est absentationem?
18.4.9 Quid melius est de uicino loqui et de uicini rebus et aliena scrutari quam que euangeliorum et que nobis ipsis competunt requirere? Nam qui uicini quidem? non omnino tua. Que uero celorum sunt omnino tua.
18.4.10 Sed licet ait semel dicentem hoc explesse totum. Quid autem de hiis qui loquimini uane et inaniter. Non intelligitis hoc? Sed omnem uitam in hoc consumentes materiam que est de hiis nundum et nunc consumpsistis; et nundum dico que multo hiis honerosiora sunt.
18.4.11 Nam qui quidem mitiores, hec ad inuicem loquntur. Qui uero desidiores et magis negligentes, mimos et saltatores et aurigas in suis circumferunt sermonibus, auditum inquinantes, animam corrumpentes, naturam exbacchantes hiis enarrationibus omnem malitie speciem in suam mentem per hanc inducentes loqutionem.
18.4.12 Simul enim loquta est lingua eius qui saltauit nomen et confestim informauit anima uisum, comam, uestem mollem et ipsum illum molliorem existentem.
18.4.13 Alius rursus aliunde flabello uegetauit flammam mulierem meretricem in loqutionem inducens et illus uerba, figurationes oculorum, peruersiones uisus, humiditatem capillorum, reuolutiones genarum contritiones, subscriptiones locuras, an non passi estis quid et me hoc enarrante.
18.4.14 Sed non uerecundamini, non erubescitis; nature enim neccessitas hoc expetit, et ita disponit animam, sicut eorum que enuntiantur uirtus habet. Si uero me loquente?
18.4.15 Si uero in ecclesia stantes, si uero ab illis absentes passi estis quis ab auditione. Excogitate qualiter decens disponi eos qui in ipso spectaculo sedent, qui otium multum habent, qui extra hoc honestum et horribile consistorium, qui cum multa inuerecundia et uident et audiunt illa?
18.4.16 Et quid utique aliquando ait fortassis dicet quis eorum qui non attendunt, si nature neccesitas animam ita disponit, quid illam dimittens nos accusas? Quoniam talia quidem audientes, molliti nature est opus. Talia uero audire non adhuc nature, sed electionis est peccatum.
18.4.17 Quia etenim qui adheret igni, corrumpi oportet et hoc nature imbecillitas uult. Sed non adhuc et ad ignem uos et ad illam que illinc est ducit corruptionem natura. Hoc enim eius que secundum elationem solius utique erit peruersionis.
18.4.18 Hoc igitur interimere obsecro et dirigere ut non uoluntarios nos ipsos precipitemus, neque ad barathra malitie impellamus, neque sponte ad pyram curramus ut non et ei que a dyabolo constructa est flamme, constituamus nos ipsos obnoxios.
18.4.19 Fiat autem nos et hac et illa eruptos, et ipsos Abrahe accedere sinus gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi, cum patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.