PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.3.13 Decens enim erat rubere eos et timere ceu ignotos existentes, et talia de eo magistrum testantem, audientes. Hec igitur omnia soluens erubescentiam timorem interrogat, et non sinit cum silentio ad domum uenire.
CLOSE
Griffolini

18.3.13 Credibile enim erat eos subuereri et formidare, cum se rudes intelligerentB: intelligeret, et tantum de illo magistri accoepissent testimonium. Amouendae igitur uerecundiae et timoris gratia rogat, neque domum usque silentio sinit peruenire.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.3.13 Credibile enim erat eos subuereri, et formidare, cum se rudes intelligerent, et tantum de illo magistri accepissent testimonium. Amouendae igitur verecundiae, et timoris gratia rogat, neque domum vsque silentio sinit peruenire.
CLOSE
Montfaucon

18.3.13 Verisimile enim est illos, utpote ignotos, erubuisse et formidasse, qui talia de magistro audissent. Haec itaque omnia abigens, verecundiam nempe et metum, interrogat illos; nec sinit cum silentio domum pervenire.