Omelia XVIII (xvii)

18.1.1 Altera die iterum stabat Ioannes, et ex discipulis eius duo. Et respiciens Iesum ambulantem dicit: Ecce agnus dei. Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum.

18.1.2 Pigra quodam modo humana vita est, et ad perditionem procliuis, non propter naturae suae1603: om. opificium, sed propter voluntatis desidiam. Quamobrem saepius admonendum est: Vnde Paulus, Eadem scribere mihi quidem non graue, vobis autem tutum.

18.1.3 Terra enim semel accepto semine mox profert fructus, neque indiget altera satione: In anima nostra non ita vsu venit, sed frequenter, et summa cum diligentia in ea serendum est, vt semel saltem fructum accipiat:

18.1.4 primum enim non facile incidunt, et imprimuntur animo verba dei: quoniam multa subest duricies, multis obstruitur spinis anima, multi adsunt insidiatores, semina diripientes.

18.1.5 Deinde cum germinant, et radices agunt semina, iterum indigent diligentia, vt ad maturitatem perueniant: et cum peruenerint, vt integra perstent, et a nemine laedantur.

18.1.6 In seminibus enim cum e vagina spica eruperit, et robur suum acquisiuerit, tunc rubiginem, et caetera noxia facile contemnit: In doctrina autem perfectum opus nonnunquam aliqua incumbens tempestas et fluctus perdidit: idque et rerum difficultate, et hominum qui sciunt, et volunt laedere fraudibus, variisque aliis tentationibus penitus labefactatur.

18.1.7 Haec autem non temere nobis dicta sunt, sed vt quoties idem Ioannem repetentem audieris, nolis tanquam nugatorem contemnere, neque superfluum, et molestum arbitrari.

18.1.8 Voluit enim semel dicendo audiri, sed cum non multi eius verbis a principio nimio somno oscitantes vacauerint, iterum eos excitat. Considera autem eius verba: inquit enim, Qui post me venit, ante me factus est. Et item, Non sum dignus soluere eius corrigiam calceamenti.

18.1.9 et iterum: Hic est qui baptizat in spiritu sancto, et igne. Quodque spiritum viderit descendentem et manentem super eum: et quod testimonium perhibuit, quoniam hic est filius dei: nemo his verbis attendit, nemo rogauit cur, pro quo, et qua ratione id diceret.

18.1.10 Dixit praeterea, Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi: neque hoc vlla eos admiratione affecit, idcirco eadem repetere cogitur tanquam duram quandam, et immitem terram repastinatione molliens, et sermone tanquam aratro subactam mentem excitans, hoc pacto semina alte deiicit.

18.1.11 Propterea non longiori vsus est oratione, quoniam vnum tantum curabat, vt Christo omnium animos coniungeret. Norat enim si hoc reciperent, non amplius testimonio alicuius indigere, vt factum est.

18.1.12 Nam si Samaritani audito Christi sermone dicunt mulieri. Non iam propter tuam loquelam credimus, ipsi enim audiuimus et scimus, quia hic est vere saluator mundi Christus:1603: Christus? longe magis discipuli id fecissent: effeceruntque.

18.1.13 Nam cum abeuntes vno tantum vesperi Christum audissent, non amplius reuerterunt vt et Ioanni ministrarent, et eius audirent praedicationem. Inuenit enim hic primum, inquit, fratrem suum Simonem, et dicit ei: Inuenimus Messiam, quod est interpretatum Christus.

18.1.14 Intuere hoc etiam loco, quod neque cum dixit: Qui post me venturus est, ante me factus est: neque cum, Non sum dignus soluere eius corrigiam calceamenti: quenquam lucratus est. Verum cum de Christi generatione verba habere, et in humiliorem sermonem descendere coepit, tunc secuti sunt discipuli.

18.1.15 Vnde animaduertendum est, quod non tam multi ad Christum sectandum adducuntur, quando magnum aliquid, et altum de deo dicitur, sicut cum ad humiliora, et ad auditorum salutem accommodatiora descenditur.

18.1.16 Audierunt igitur a Ioanne quod tollit peccata mundi, et e vestigio ad eum properarunt. Nam si peccata abluere, et sine labore nostro his nos liberare potest, cur tantam reiicimus gratiam?

18.1.17 Audiant catechumeni, et qui ad vltimum vsque spiritum propriam reiiciunt salutem. Iterum instat Ioannes, et dicit, Ecce agnus dei. Nihil Christus, sed ille omnia loquitur:

18.1.18 ita et sponsus, nihil ad sponsam primo loquitur, sed silet. Alii ipsum ostendunt, alii sponsam accipiunt, quae1603: qui tantum monstratur, neque a seipso eam, sed alio tradente accipit sponsus:

18.1.19 cum vero traditam acceperit, ita, ei afficitur vt minime amplius despondentium reminiscatur. Ita Christus venit, vt ecclesiam componeret, nullum ipse verbum fecit, tantum praesto fuit

18.1.20 amicus eius Ioannes, dexteram imposuit sponsae, ipse verba habuit, et hominum animas Christo tradidit, quibus acceptis ita formauit, vt non amplius ad Ioannem esset redeundum.

18.2.1 Aliud praeterea animaduertendum est, quod quemadmodum in nuptiis, non sponsa sponsum petit, sed contra, etiam si regis filius vilem ancillam duceret:

18.2.2 Ita nunc non in coelum humana ascendit natura, sed ipse deus ad hanc descendit, quanuis humilem, quanuis contemptam. Re autem perfecta non permisit eam amplius hic immorari, sed ad patriam domum sustulit.

18.2.3 Sed quanam gratia non seorsum suis conuocatis discipulis Ioannes haec cum his loquitur, et ita eos Christo commendat, sed omnibus praesentibus inquit ad eos, Ecce agnus dei? Ne videretur id ex composito fecisse.

18.2.4 Nam si ipsius hortatu, et tanquam gratiam ei haberent, Christum petiissent, resilissent fortasse: nunc autem ex communi doctrina eum secuti, firmi perstiterunt discipuli, non magistri gratiam, sed propriam tantum spectantes vtilitatem:

18.2.5 Prophetae et apostoli omnes absentem Christum praedicauerunt: illi quidem ante incarnationem, hi vero post assumptionem, Ioannes autem solus praesentem. Quare amicum ipsum sponsi appellat? Affuit enim solus nuptiis,

18.2.6 omnia fecit, omnia ad finem perduxit: ipse rem orsus est, et viso Iesu ambulante inquit, Ecce agnus dei. Neque voce tantum, sed et oculis Christum testatus est, et admiratus, et incredibili gaudio exultauit.

18.2.7 Neque iam exhortatur, sed admiratur, et obstupescit praesentem, et dei donum quod annunciaturus venerat, et purgationis modum manifestat. Agnus enim vtrunque significat.

18.2.8 Neque dixit, qui tollet aut tulit: sed, tollit peccata mundi, vt quotidie ea tollere intelligatur. Non enim cum passus est, solum nostra abstulit peccata, sed ex illo hactenus tollit. Non semper crucifigitur. Vnum nanque pro peccatis nostris tulit sacrificium, sed semper per illud nos purgat.

18.2.9 Quemadmodum igitur cum verbum dixit, et filium, vtrunque prae caeteris eximium intellexit: ita et agnus, et propheta, et lux vera, et pastor bonus, et alia quae ab eo articuli adiectione dicta sunt, praecipuum quiddam, et caeteris praestantius demonstrant.

18.2.10 Etenim et agni, et prophetae, et filii multi sunt, sed hic longe praestat. Neque articulo solo, sed vnigeniti quoque adiectione hoc confirmat. Nihil enim cum creatura communicat.

18.2.11 Quod si cui non idoneo tempore, hora videlicet decima, haec dicta viderentur: (hora enim, inquit, quasi decima erat) multum mea sententia fallitur. Mundi nanque hominibus, carnisque voluptatibus deditis, id tempus non admodum commodum est ad aliquid serio peragendum, eo quod mens cibo ingrauescit.

18.2.12 Ioannes autem etiam vesperi tam sobrius erat, quam nos sub aurora, imo longe magis. Nam saepenumero vespertini cibi reliquiae, animi solertiam mane etiam hebetant: ille autem nullo huiusmodi onere premebatur. Non igitur immerito sub vesperum hunc sermonem habuit.

18.2.13 Praeterea etiam in deserto conuersabatur iuxta Iordanem, quo omnes summo feruore ad baptisma concurrebant, parum secularia curantes, quando quidem et vt Christum sectarentur, triduo cibis omnibus abstinebant.

18.2.14 Hoc enim studiosi praeconis, et diligentis agricolae officium est, vt non prius ab opere desistant, quam quod intendunt, effecerint. Sed quid tandem non vniuersam Iudaeam Christum annunciando peragrauit? Quid iuxta Iordanem tantum immoratus venientem expectauit, quem ostenderet?

18.2.15 Quoniam per opera id fieri volebat, id curabat vt Christus nosceretur, et persuaderet, vt vitam aeternam audirent.

18.2.16 Illi maius, operum scilicet, reliquit testimonium, quemadmodum ipse inquit, Ego ab homine non accipio testimonium: opera quae dedit mihi pater, haec sunt quae testimonium perhibent de me.

18.2.17 Vide quanto hoc clarius sit. Cum enim scintillam paruam excitasset, repente flamma ad summum euasit. Nam qui prius Ioannis verbis minime mouebantur, postmodum dicunt, quaecunque Ioannes dixerit vera esse.

18.3.1 Accedit ad hoc, quod si his annunciandis orbem peragrasset, humano quodam studio id fecisse videretur, et non parua auditorum animis orta esset suspicio. Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum.

18.3.2 Atqui et alii erant Ioanni discipuli, sed illi non modo non secuti sunt, sed ei aemulabantur. dicebant enim: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.

18.3.3 Et iterum videntur eum accusare: Quare nos ieiunamus, et discipuli tui non ieiunant? Sed meliores, nullo tali affectu perturbati, audito Ioanne e vestigio secuti sunt Iesum:

18.3.4 non quod magistrum despicerent, sed quod certam fidem eius adhiberent testimonio. Maximum autem argumentum est, recta eos mente secutos,

18.3.5 quod nullo hortatu (suspiciosum enim fuisset) sed solo auditu, quod in spiritu sancto esset baptizaturus, secuti sunt: neque magistrum reliquerunt, sed quid ille amplius quam Ioannes ferret, ediscere voluerunt.

18.3.6 Et animaduerte verecundam diligentiam. Non enim quamprimum de magnis, et necessariis rebus Iesum percontantur, non publice omnibus praesentibus, et temere, sed priuatim et seorsum cum illo colloqui studuerunt.

18.3.7 Norant enim praeceptoris verba non modestiae fuisse, sed veritatis. Erat autem Andraeas frater Simonis Petri, vnus ex duobus, qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant eum.

18.3.8 Qua gratia alterius non meminit? Sunt qui dicunt quoniam ipse sit euangelista, qui secutus est: alii quod obscurus esset, neque praeter necessaria sibi dicenda ducit.

18.3.9 Nulla enim vtilitas eius nominis cognoscendi. Neque septuaginta duo suis quisque nominibus cognoscuntur. Ita et Paulus: Misimus, inquit, cum eo fratrem in multis saepe studiosum, cuius laus in euangelio.

18.3.10 Andreaae autem meminit vel hanc ob causam, vt cum audieris quod Simon audiens cum Andrea, venite post me, et faciam vos piscatores hominum, ad tam admirabilem hanc promissionem non dubitarit, intelligas fratrem iam1603: om. fidei iecisse fundamenta.

18.3.11 Conuersus autem Iesus, et videns eos sequentes, dicit eis: Quid quaeritis? Hinc admoneri possumus, deum suis in nos beneficiis nostras non praeuenire voluntates, sed a nobis incipiendum esse: sed cum nos prompto, paratoque animo ad suscipiendam gratiam exhibemus, tunc multas nobis offert salutis occasiones.

18.3.12 Quid quaeritis? Quid sibi vult haec interrogatio? Qui humanorum cordium scrutator est, qui cogitationes nostras aperte intuetur, is interrogat, non vt sciat (scit enim) sed vt rogando eos sibi conciliet, et familiares reddat atque audentiores, seque suo eos dignari colloquio ostendat.

18.3.13 Credibile enim erat eos subuereri, et formidare, cum se rudes intelligerent, et tantum de illo magistri accepissent testimonium. Amouendae igitur verecundiae, et timoris gratia rogat, neque domum vsque silentio sinit peruenire.

18.3.14 Atqui idem eo tacente euenisset, ipsum enim vtique domum vsque prosecuti essent. Cur igitur rogat? Vt eos, vt dixi, bona spe confirmaret, ne erubescerent haesitarentque.

18.3.15 Nec ex eo solum quod sequerentur, sed etiam ex interrogatione eorum ostendit desiderium. Siquidem cum nihil adhuc magnum neque vidissent, neque audissent ab eo, magistrum appellant, se discipulis annumerant, et cur sequantur ostendunt, vt videlicet aliquid vtile decerperent.

18.3.16 Animaduerte quaeso horum prudentiam. Non dixerunt, Doceas quid sequamur, quid necessario faciendum: sed, Rabbi, inquiunt, vbi habitas? In ocio enim, vt dixi, et rogare, et audire aliquid ab eo volebant,

18.3.17 idcirco neque tempus distulerunt, neque se postridie publice disputantem audituros dixerunt, sed vehemens audiendi desiderium prae se ferunt, ne horam quidem dimittentes. Et animaduerte animi ardorem. O memorabilem illorum sapientiam, o diligentiam, o in magistrum fidem. Etenim iam sol ad occasum properabat (hora enim erat quasi decima)

18.3.18 et propterea etiam Christus domum non docet, sed allicit sequentes, ostendens iam in suos accepisse. Non dixit igitur intempestiuum esse, vt ad se proficiscerentur: sed, venite1603: venit, inquit, et videte vbi habitem. Non dicit, audietis cras si quid vultis: neque tunc missos fecit, sed tanquam amicos, longa deuinctos consuetudine alloquitur.

18.3.19 Quo igitur pacto, inquit, filius hominis non habet, vbi caput reclinet? cum hic dicat, Venite et videte vbi maneam?1603: maneam: Quoniam nullum habuit proprium diuersorium. Ita ea intelligenda est parabola. Non quod domum non habitaret,

18.3.20 hoc autem dixit euangelista, quia apud eum ea die moram traxerunt. Sed cur non id addidit, tanquam manifestum esset? Neque enim alia ratione secuti sunt, neque Christus eos allexit, quam doctrinae gratia, quam tam largiter, et prompte vna nocte acceperunt, vt mox vterque alios allicerent.

18.4.1 Hinc facile admonemur omnia praeter diuinarum rerum doctrinam, et vana et superflua aestimanda: ad eam autem nullum tempus esse intempestiuum, quanuis aliena domus ingredienda sit, et magnus vir et clarus etiam ab obscuro petendus, et intempestiue, nunquam huius doctrinae occasio contemnenda est.

18.4.2 Cibus enim, et balnea, et coenae, et reliqua secularia statutum tempus habent: supernae autem sapientiae doctrina nullo tempore circunscribitur, sed omne ei tempus accommodatum est. Opportune, inquit, importune, argue, obsecra, increpa.

18.4.3 Et propheta, In lege eius meditabitur die ac nocte. Et Moses vt hoc semper faciant, Iudaeis praecipit: secularia enim, hoc est balnea, coenae, quae necessaria sunt, et frequenter petimus, corpus imbecillius reddunt: animae autem doctrina quanto magis imbuimur, tanto fortior anima efficitur.

18.4.4 Verumenimuero in deliramentis, et nugis inutiliter vniuersum tempus consumimus, et aurora, crepusculo, meridie, vespere, frustra desidemus, locum ad haec constituimus: diuinum autem pabulum si semel, bisve ad summum in hebdomade audimus: tanquam saturi nauseamus.

18.4.5 Quaenam horum causa? Praua animi affectio. Concupiscentiam circa haec, et appetitum dissoluimus, et idcirco spiritalem cibum fastidimus.

18.4.6 Magnum autem et hoc praeter alia aegritudinis indicium, quod1603: om. neque esurimus, neque sitimus: sed vtrunque nobis iniucundum est. Nam si in corporibus, id est, grauissimi morbi signum, longe magis in anima.

18.4.7 Quo nam igitur pacto oscitantem eam et dissolutam, quibus operibus, quibus verbis sancire poterimus? Si diuinos sermones, propheticos, apostolicos, euangelicos, et alios omnes familiares habuerimus,

18.4.8 tunc longe hos meliores gustatu cibos, quam seculi immundos cognoscemus. Hoc nanque nomine intempestiuas nugas, et sodalitates appellare libet. Quid enim, quaeso, melius, de forensibusne, iudicialibusque negociis, atque iis quae in castris geruntur: an de coelestibus, et quae post nostram hinc migrationem expectamus, disputare?

18.4.9 Quid satius, proximi res et alienas diligenter curare: an angelicas et plurimum nobis conferentes inquirere? Res vicini non omnino tuae, sed coelestes tuae sunt.

18.4.10 Sed licet, inquit, qui semel haec dicit, omnia impleat. Quid autem de quibus temere disputatis non intelligitis, sed omnem vitam in hoc consumentes, nullum adhuc disputationis finem inuenitis? Neque adhuc grauiora dico.

18.4.11 Humaniores enim haec inuicem disputant, pigri autem et negligentes de mimis, saltatoribus, aurigis sermonem faciunt, ita et auditum simul et animam coinquinant, naturam his confabulationibus in omne viciorum genus praecipitem agentes:

18.4.12 simul ac enim saltatoris nomen lingua protulit, animus eius sibi faciem, comam, mollem vestem, et his illum longe molliorem effingit.

18.4.13 Alius ex fornicariae mulieris sermone, verbis, forma, limis atque lasciuis oculis, delicato aspectu, capillorum in orbem1603: morbem flexibus, fuco pictis genis flammam fouet: nonne, quaeso, in praesentia his verbis toto animo commouemini?

18.4.14 Verum non pudet, neque erubescitis? Naturali enim necessitate hi motus exoriuntur.

18.4.15 Quod si in ecclesia, et ab illis procul irritamentis, nostris tamen sermonibus nonnihil incalescitis: considerate quales esse par est eorum affectus, qui in ipso sedent spectaculo, quibus plurima licentia est, et extra hunc honestum reuerendumque consessum, abiecto pudore et vident illa, et audiunt.

18.4.16 Et quid tandem, aliquis fortasse impudentior dicet, si naturae necessitas animum ita afficit, nos, non illam, arguis? Quoniam quod auditor moueatur, naturale quidem est, fateor: quod autem audiat, non naturae sed voluntatis est peccatum.

18.4.17 Siquidem necessarium est, vt qui igni appropinquat, exuratur, et hoc humanae naturae imbecillitas exigit: non tamen nos natura igni admouet, hoc enim prauae et peruersae voluntatis est.

18.4.18 Admonendum igitur censeo, ne sponte nostra nosipsos praecipites in ignem demus, neve in profundum maliciae pelagus demergamur, neque ad ignem vltro curramus, ne paratae diabolo flammae obnoxii,

18.4.19 cum illo in perpetuum damnemur supplicium: a quo vtinam liberi in ipsos Abrahae sinus recipiamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY