PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.1.16 Audierunt nempe quoniam tollit peccatum mundi, et protinus cucurrerunt. Si enim excusari crimina cuius gratia ait tardamus, adest qui sine laboribus liberaturus est nos. Qualiter igitur non ultime insipientie est differre bonum?
CLOSE
Griffolini

18.1.16 Audiuerunt1530: Audierunt igitur a Ioanne, quod tollit peccata mundi, et e uestigio ad eum properarunt. Nam si peccata abluere, et sine labore nostro iis1530: his nos liberare potest, cur tantam reiicimus gratiam?
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.1.16 Audierunt igitur a Ioanne quod tollit peccata mundi, et e vestigio ad eum properarunt. Nam si peccata abluere, et sine labore nostro his nos liberare potest, cur tantam reiicimus gratiam?
CLOSE
Montfaucon

18.1.16 Audierunt enim quod tolleret peccatum mundi, et statim accurrerunt. Nam si scelera abluenda sunt, inquiunt, cur cunctamur? Adest qui sine labore nos liberet, quomodo non extremae dementiae fuerit, donum in aliud tempus rejicere?