PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.2.10 Etenim agni erant multi et prophete et Christi et filii sed ab omnibus illis hunc separat multo medio, et nec articulo hoc innuit solum, sed et unigeniti adiectione. Nichil enim ei commune est ad creaturas.
CLOSE
Griffolini

18.2.10 Etenim et agni, et prophetae, et filii multi sunt, sed hic longe prestat. Neque articulo solo, sed unigeniti quoque adiectione hoc confirmat. Nihil enim cum creatura communicat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.2.10 Etenim et agni, et prophetae, et filii multi sunt, sed hic longe praestat. Neque articulo solo, sed vnigeniti quoque adiectione hoc confirmat. Nihil enim cum creatura communicat.
CLOSE
Montfaucon

18.2.10 Nam multi erant agni, prophetae, christi, filii; sed ab illis omnibus longe distat ipse. Neque articulo tantum id confirmavit, sed etiam additamento Unigeniti. Nihil enim ipsi commune cum creatura est.