PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.1.8 Nam uellet quidem semel dicens audiri. Quia uero multi hiis que dicebantur non attendebant a principio propter multum sompnum, et secunda rursus eos excitat uoce. Intuere uero. Dixit quoniam post me ueniens ante me factus est, et quoniam non ydeoneus est soluere corrigiam calcimenti eius;
CLOSE
Griffolini

18.1.8 Voluit enim semel audiri, sed cum non multi eius uerbis a principio nimio somno oscitantes uacauerint, iterum eos excitat. Consydera autem eius uerba. Inquit1470/1486/1530: inquit enim: Qui post me uenit, ante me factus est. Et item: Non sum dignus soluere eius corigiam calciamenti.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.1.8 Voluit enim semel dicendo audiri, sed cum non multi eius verbis a principio nimio somno oscitantes vacauerint, iterum eos excitat. Considera autem eius verba: inquit enim, Qui post me venit, ante me factus est. Et item, Non sum dignus soluere eius corrigiam calceamenti.
CLOSE
Montfaucon

18.1.8 Voluisset quippe semel loquutus audiri: quia vero non multi erant qui dictis statim attenderent ob somnolentiam, repetita voce illos expergefacit. Jam hic attende: dixit, qui post me venit, ante me factus est; et non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus;