18.2.17 Vide nimirum qualiter hoc efficatius fuit. Quia enim paruam immisit scintillam, repente flammam in altum eleuata est. Qui enim ante hoc neque attendebant hiis que dicebantur, post ea dicunt. Omnia quecumque dixit Iohannes uera sunt.
18.2.17 Vide quanto hoc clarius sit. Cum enim scintillam paruam excitasset, repente flama ad summum euasit. Nam qui prius Ioannis uerbis minime mouebantur, postmodum dicunt, quaecunque Ioannes dixerit uera esse.
18.2.17 Vide quanto hoc clarius sit. Cum enim scintillam paruam excitasset, repente flamma ad summum euasit. Nam qui prius Ioannis verbis minime mouebantur, postmodum dicunt, quaecunque Ioannes dixerit vera esse.
18.2.17 Vide quam efficacius illud esset. Quia enim parvam injecerat scintillam, repente flamma in altum erupit. Nam qui prius Joannis verbis non attenderant, demum dicunt: Omnia quae Joannes dixit, vera sunt.