PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.4.2 Igitur esca quidem et balnea et alia quidem mundana, tempus habebant determinatam habebat horam. Sed omne eius sit tempus. Temporanee enim ait intemporanee, argue, increpa, obsecra.
CLOSE
Griffolini

18.4.2 Cibus enim et balnea, et coenae, et reliqua saecularia statutum tempus habent. Supernae autem sapientiae doctrina nullo tempore circunscribitur, sed omne ei tempus accomodatum estB: sit. Oportune, inquit, importune argue, obsecra, increpa.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.4.2 Cibus enim, et balnea, et coenae, et reliqua secularia statutum tempus habent: supernae autem sapientiae doctrina nullo tempore circunscribitur, sed omne ei tempus accommodatum est. Opportune, inquit, importune, argue, obsecra, increpa.
CLOSE
Montfaucon

18.4.2 Cibus ergo, balnea, coenae, aliaque ad vitam pertinentia, suum tempus habeant: doctrina vero supernae philosophiae nullam habeat definitam horam; sed omne tempus ipsi proprium esto: Opportune, inquit, importune argue, obsecra, increpa.