18.1.13 Abeuntes denique et audientes, una uespera eum, non ultra ad Iohannem reuersi sunt, ut Iohannis ministerium susciperent et ipsi predicarent eum. Inuenit enim hic ait fratrem proprium Symonem, et dicit ei:
18.1.13 Nam cum abeuntes uno tantum uesperi Christum audissent, non amplius reuerterunt, ut et Ioanni ministrarent, et eius audirent praedicationem: Inuenit enim hic primum, inquit, fratrem suum Simonem, et dicit ei: Inuenimus mesiam, quod est interpretatum Christus.
18.1.13 Nam cum abeuntes vno tantum vesperi Christum audissent, non amplius reuerterunt vt et Ioanni ministrarent, et eius audirent praedicationem. Inuenit enim hic primum, inquit, fratrem suum Simonem, et dicit ei: Inuenimus Messiam, quod est interpretatum Christus.
18.1.13 Cum enim accessissent, et una tantum vespera audivissent, non ultra ad Joannem reversi sunt; sed ita illi haeserunt, ut Joannis etiam ministerium acciperent, ipsumque praedicarent. Invenit, inquit, hic fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus.