PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.4.3 Sed et Dauid hoc enigmatice ostendit dicens: In lege eius meditabitur die ac nocte. Sed Iudeis Moyses semper hoc facere iussit. Nam mundana quidem balnea dico et cene et si neccesaria, tamen continue fientia, corpus fragile operantur. Anime uero doctrina quantumcumque protenditur, in tantum suscipientem fortiorem facit animam.
CLOSE
Griffolini

18.4.3 Et propheta: In lege eius meditabitur die ac nocte. Et Moyses hoc Iudaeis semper praecipit. Secularia enim hoc est balnea, coenae, quae necessaria sunt, et frequenter petimus, corpus imbecillius reddunt. Animae autem doctrina quanto magis imbuimur, tanto fortior anima efficitur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.4.3 Et propheta, In lege eius meditabitur die ac nocte. Et Moses vt hoc semper faciant, Iudaeis praecipit: secularia enim, hoc est balnea, coenae, quae necessaria sunt, et frequenter petimus, corpus imbecillius reddunt: animae autem doctrina quanto magis imbuimur, tanto fortior anima efficitur.
CLOSE
Montfaucon

18.4.3 Propheta quoque ait: In lege ejus meditabitur die ac nocte. Moyses quoque Judaeis hoc semper facere praecipiebat. Nam ea quae ad vitam spectant, balnea dico et coenae, etsi necessaria sint, si frequentius adhibeantur, corpus extenuant: animae autem doctrina quanto magis inculcatur, tanto fortiorem reddit animam.