PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.3.11 Conuersus Ihesus uidit eos sequentes, et dicit eis: Quid queritis? hinc erudimur quoniam non phani, id est preuenit uoluntates nostras deus donis, sed cum nos inceperimus. Cum igitur ipsi uelle tribuerimus, tunc et ipse multas dat nobis salutis occasiones.
CLOSE
Griffolini

18.3.11 Conuersus autem Iesus, et uidens eos sequentes, dicit eis: Quid quaeritis? Hinc admoneri possumus deum suis in nos beneficiis nostras non praeuenire uoluntates, sed a nobis incipiendum esse, sed cum nos prompto1470/1486: promptu paratoque animo ad suscipiendam gratiam exhibemus, tunc multas nobis offert salutis occasiones.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.3.11 Conuersus autem Iesus, et videns eos sequentes, dicit eis: Quid quaeritis? Hinc admoneri possumus, deum suis in nos beneficiis nostras non praeuenire voluntates, sed a nobis incipiendum esse: sed cum nos prompto, paratoque animo ad suscipiendam gratiam exhibemus, tunc multas nobis offert salutis occasiones.
CLOSE
Montfaucon

18.3.11 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes, dicit eis: Quid quaeritis? Hinc docemur Deum donis non praevenire voluntates nostras; sed ubi non incepimus, cum voluntatem praemisimus, tunc plurimas ille nobis dat salutis occasiones.