PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.2.5 Igitur prophete quidem et apostoli omnes, absentem eum predicarunt. Hii quidem ante eam que secundum carnem presentiam. Illi uero post assumptionem, hic uero solus presentem. Ideoque amicum se ipsum sponsi ait, quia et nuptiis solus ipse accessit et consummauit.
CLOSE
Griffolini

18.2.5 Prophetae et apostoli omnes absentem Christum praedicauerunt, illi quidem ante, hii uero post accoeptam carnem, Ioannes autemF: om. solus praesentem. Quare amicum ipsum sponsi appellat.1530: appellat? Affuit1530: Afluit enim solus nuptiis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.2.5 Prophetae et apostoli omnes absentem Christum praedicauerunt: illi quidem ante incarnationem, hi vero post assumptionem, Ioannes autem solus praesentem. Quare amicum ipsum sponsi appellat? Affuit enim solus nuptiis,
CLOSE
Montfaucon

18.2.5 Prophetae utique et Apostoli omnes absentem illum praedicarunt; illi ante adventum, hi post assumtionem ejus. Hic vero solus praesentem praedicat; ideoque illum amicum sponsi dicit, quia nuptiis ipse solus adfuit.