18.2.1 Non hoc uero solum, sed et aliud est hic obseruare. Sicut enim in nuptiis non puella ad sponsum uadit, sed ipse ad eam festinat, et si regis filius fuerit, et si uilem quamdam et abiectam, et si seruam desponsatam uti debeat.
18.2.1 Aliud praeterea animaduertendum est, quod quemadmodum in nuptiis non sponsa sponsum petit, sed contra, etiam si regis filius uilem ancillam duceret.
18.2.1 Aliud praeterea animaduertendum est, quod quemadmodum in nuptiis, non sponsa sponsum petit, sed contra, etiam si regis filius vilem ancillam duceret:
18.2.1 Neque hoc tantum, sed etiam aliud hic est observandum. Quemadmodum in nuptiis non sponsum adit puella, sed ille ad ipsam festinat, etiamsi filius Regis sit, etiamsi illa sit vilioris conditionis, imo si ancillam ducturus sit.