PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.1.6 Non in seminibus quidem cum spica complete fuerit et propriam fortitudinem assumpserit; et eruginem et aredinem; et omnia alia facile contempnit. In dogmatibus uero non ita, sed et postquam perfecte acta fuerint omnia, multociens ueniens hyemps una et procella peremit, et rerum difficultate imminente et hominibus decipere scientibus insidiantibus et aliis temptationibus uariis allatis, nocuit.
CLOSE
Griffolini

18.1.6 In seminibus enim cum e uagina spica erupit1530: erumpit, et rubiginem et coetera noxia facile contempnit. In doctrina autem perfectum opus non nunquam aliqua incumbens tempestas et fluctus perdidit. Idque et rerum difficultate et hominum, qui sciunt et uolunt laedere fraudibus uariisque aliis temptationibus, penitus labefactatur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.1.6 In seminibus enim cum e vagina spica eruperit, et robur suum acquisiuerit, tunc rubiginem, et caetera noxia facile contemnit: In doctrina autem perfectum opus nonnunquam aliqua incumbens tempestas et fluctus perdidit: idque et rerum difficultate, et hominum qui sciunt, et volunt laedere fraudibus, variisque aliis tentationibus penitus labefactatur.
CLOSE
Montfaucon

18.1.6 In seminibus enim cum spica perfecta virtutem suam accepit, aestum caeterasque pestes contemnit: in dogmatibus vero non sic; sed postquam totum opus impensum est, superveniens hiems ac tempestas, difficultate praeoccupante, et fraudulentis hominibus insidiantibus, ingruentibus variis tentationibus, totum labefactatur.