PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.4.1 Quo circa et nos et hinc doceamur omnia superuacanea ponere ad diuinam auditionem, et nullum tempus intemporaneum esse extimare. Sed et si ad domum alienam abire oporteat, et si notum uiris fieri magnis et uirtuosis ignotum existentem, et si in competenti hora diei, et si qualicumque tempore, nequaquam hanc negligere negotiationem.
CLOSE
Griffolini

18.4.1 Hinc facile admonemur omnia prae1530: praeter diuinarum rerum doctrina1530: doctrinam, et uana et superflua aestimanda, ad eam1470/1486: eum autem nullum tempus esse intempestiuum. Quamuis aliena domus ingredienda sit, et magnus uir et clarus etiam ab obscuro petendus, et intempestiue, nunquam huius doctrinae occasio contemnenda est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.4.1 Hinc facile admonemur omnia praeter diuinarum rerum doctrinam, et vana et superflua aestimanda: ad eam autem nullum tempus esse intempestiuum, quanuis aliena domus ingredienda sit, et magnus vir et clarus etiam ab obscuro petendus, et intempestiue, nunquam huius doctrinae occasio contemnenda est.
CLOSE
Montfaucon

18.4.1 Hinc nos quoque discamus omnia divinae doctrinae postponere, nullumque tempus non opportunum aestimare; sed etsi in alienam domum ingredi oporteat, etiamsi ignotum homines proceres ignotos adire, etiamsi intempestive et quovis tempore, nunquam hoc commercium esse negligendum.