18.3.8 Cuius igitur gratia et alterius non notum fecit nomen? Quidam aiunt propterea qui hic est qui scribit, eum qui sequtus est. Quidam autem non sic, sed quoniam ille non insignium erat. Nichil igitur plusquam neccesaria dicere oportebat.
18.3.8 Qua gratia alterius non meminit? Sunt qui dicunt, quoniam ipse sit euangelista, qui secutus est. Alii quod obscurus esset, neque praeter necessaria sibi dicenda ducit.
18.3.8 Qua gratia alterius non meminit? Sunt qui dicunt quoniam ipse sit euangelista, qui secutus est: alii quod obscurus esset, neque praeter necessaria sibi dicenda ducit.
18.3.8 Cur ergo alterius nomen non profert? Quidam dicunt eum qui hoc scripsit, ipsum esse qui sequutus est; alii contra, quia ille non ex conspicuis erat, nihil praeter necessaria sibi dicendum esse putasse.