PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.3.17 Propterea neque distulerunt, neque dixerunt. Veniemus omnino cras et audiemus loquentem publice. Sed multum studium quod habebant circa auditionem demostrabant, in eo quod neque ab hora auersi sunt. Etenim contingebat de reliquo ad occasum solem esse. Hora enim erat ait quasi decima.
CLOSE
Griffolini

18.3.17 Iccirco neque tempus distulerunt, neque se postridie publice disputantes1470/1486/1530: disputantem audituros dixerunt, sed uehemens audiendi desyderium prae se ferunt, ne horam quidem dimittentes. Et animaduerte animi ardorem. O memorabilem illorum sapientiam! O diligentiam! O in magistrum fidem! Etenim iam sol ad occasum properabat. Hora enim erat quasi decima,
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.3.17 idcirco neque tempus distulerunt, neque se postridie publice disputantem audituros dixerunt, sed vehemens audiendi desiderium prae se ferunt, ne horam quidem dimittentes. Et animaduerte animi ardorem. O memorabilem illorum sapientiam, o diligentiam, o in magistrum fidem. Etenim iam sol ad occasum properabat (hora enim erat quasi decima)
CLOSE
Montfaucon

18.3.17 Ideo nec differunt, nec dicunt, die crastino veniemus, et te publice loquentem audiemus: sed magnum audiendi studium prae se ferunt, quod ne quidem instante hora recedant; nam sol ad occasum vergebat: erat quippe hora circiter decima, inquit.