PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.3.15 Sed illi non solum propter assequtionem, sed et propter interrogationem amorem manifestauerunt. Nundum enim quid discentes ab eo neque audientes magistrum eum uocant. Inter discipulos se ipsos impellentes et causam ostendentes, propter quam sequebantur quasi quid utilium audituri.
CLOSE
Griffolini

18.3.15 Nec ex sequentibus tantum, sed ex interrogatione eorum ostendit desyderium. Siquidem cum nihil adhuc magnum neque uidissent, neque audissent ab eo, magistrum appellant, se discipulis annumerant, et cur sequantur ostendunt, ut uidelicet aliquid utile decerperent.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.3.15 Nec ex eo solum quod sequerentur, sed etiam ex interrogatione eorum ostendit desiderium. Siquidem cum nihil adhuc magnum neque vidissent, neque audissent ab eo, magistrum appellant, se discipulis annumerant, et cur sequantur ostendunt, vt videlicet aliquid vtile decerperent.
CLOSE
Montfaucon

18.3.15 Neque tantum sequendo, sed etiam per interrogationem illam desiderium suum exhibuerunt. Cum enim nihil ab illo edidicissent vel audissent, Magistrum tamen vocant, sese discipulis annumerantes, et cur sequantur ostendentes, ut nempe utilia audirent.