PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.4.4 Nunc autem derisionibus quidem et ambagbus insipientibus, omne tempus determinamus quod sub mane, quod circa sero et meridiem et uespera ipsa insidemus inaniter et loca ad hoc instruimus. Diuina uero dogmata semel uel bis in septimana audientes fastidimus;
CLOSE
Griffolini

18.4.4 Verum enim uero in deliramentis et nugis inutiliter uniuersum tempus consumimus, et aurora, crepusculo, meridie, uespere, frustra desidemus, locum ad haec constituimus. Diuinum autem pabulum si semel bis ue ad summum audimus, tanquam saturi nauseamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.4.4 Verumenimuero in deliramentis, et nugis inutiliter vniuersum tempus consumimus, et aurora, crepusculo, meridie, vespere, frustra desidemus, locum ad haec constituimus: diuinum autem pabulum si semel, bisve ad summum in hebdomade audimus: tanquam saturi nauseamus.
CLOSE
Montfaucon

18.4.4 Nunc autem nugis inutiliter omne tempus consumimus, auroram, matutinum, meridiem, vesperam in constituto loco vane impendimus; divina autem dogmata si semel aut bis per hebdomadam audiamus, torspescimus, nauseamus.