PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.3.9 Que enim est utilitas si didicerimus illius nomen? Quia neque septuaginta duorum dicit nomina, hoc et apud Paulum est uidere. Misimus enim cum eo ait fratrem in multis multociens studiosum existentem. Cuius laus est in euangelio.
CLOSE
Griffolini

18.3.9 Nulla enim utilitas eius nominis cognoscendi. Neque septuaginta duo suis quisque nominibus cognoscuntur. Ita et Paulus: Misimus, inquit, cum eoB: cum eo inquit fratrem in multis saepe studiosum, cuius laus in euangelio.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.3.9 Nulla enim vtilitas eius nominis cognoscendi. Neque septuaginta duo suis quisque nominibus cognoscuntur. Ita et Paulus: Misimus, inquit, cum eo fratrem in multis saepe studiosum, cuius laus in euangelio.
CLOSE
Montfaucon

18.3.9 Quid enim utilitatis ex indicato nomine, quando neque septuaginta duo discipulorum nomina proferuntur? Id quod etiam apud Paulum observes dicentem: Misimus cum illo fratrem in multis saepe studiosum, cujus laus est in Evangelio.