PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.4.8 Tunc enim sciemus quoniam multo melius est hiis cibari quam immundi escis. Ita enim oportet intemporaneas nugas et concilia uocare. Quid enim melius est dic michi de hiis que secundum forum, de hiis que inuiditiis, de hiis que in militiis loqui, quam de hiis que sunt in celis, et de hiis que sunt post eam, que hinc est absentationem?
CLOSE
Griffolini

18.4.8 Tunc longe hos meliores gustatu cibos, quam saeculi inmundos cognoscemus. Hoc nanque nomine intempestiuas nugas et sodalitates appellare libet. Quid enim, quaeso, melius de forensibus ne iudicialibusque negociis, an de caelestibus, et quae post nostram hinc migrationem expectamus disputare?
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.4.8 tunc longe hos meliores gustatu cibos, quam seculi immundos cognoscemus. Hoc nanque nomine intempestiuas nugas, et sodalitates appellare libet. Quid enim, quaeso, melius, de forensibusne, iudicialibusque negociis, atque iis quae in castris geruntur: an de coelestibus, et quae post nostram hinc migrationem expectamus, disputare?
CLOSE
Montfaucon

18.4.8 Tunc enim sciemus longe melius esse his uti cibis, quam impuris aliis; sic enim licet intempestivas nugas et confabulationes vocare. Quid enim, quaeso, melius, de forensibus, de judicialibus, de militaribus rebus, an de caelestibus loqui, deque iis quae post hanc vitam eveniunt?