PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.1.2 Pigrum qualiter humana natura est et acute reptans ad proditionem non ad nature constructione, sed ab ea que ex electione est desidia. Ideoque multa indigent sub memoratione. Sed et Paulus propterea scribens Philippensibus dixit: Eadem scribere michi quidem non pigrum, uobis autem munitum.
CLOSE
Griffolini

18.1.2 Pigra quodammodo humana uita est: et ad perditionem procliuis. non propter nature nostreeras1530: suae opificium. Sed propter uoluntatis desidiam. Quamobrem sepius admonendum est. Vnde Paulus. Hec scribere mihi quidem non graue. uobis autem tutum.
CLOSE
Montfaucon

18.1.2 Segnis plane est humana natura, et ad perniciem prona, non ex ipsa naturae conditione, sed ex voluntatis ignavia. Quapropter multa opus habet monitione. Ideo Paulus Philippensibus scribens dicebat: Eadem scribere, mihi quidem non grave, vobis autem tutum.