PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

18.4.10 Sed licet ait semel dicentem hoc explesse totum. Quid autem de hiis qui loquimini uane et inaniter. Non intelligitis hoc? Sed omnem uitam in hoc consumentes materiam que est de hiis nundum et nunc consumpsistis; et nundum dico que multo hiis honerosiora sunt.
CLOSE
Griffolini

18.4.10 Sed licet, inquit, qui omnino haec dicit, omnia impleat. Quid autem de quibus temere disputatis, non intelligitis?1470/1486/1530: intelligitis. sed omnem uitam in hoc consumentes, nullum adhuc disputationis finem inuenitis.1530: inuenitis? Neque adhuc grauiora dico.
CLOSE
Griffolini-Montanus

18.4.10 Sed licet, inquit, qui semel haec dicit, omnia impleat. Quid autem de quibus temere disputatis non intelligitis, sed omnem vitam in hoc consumentes, nullum adhuc disputationis finem inuenitis? Neque adhuc grauiora dico.
CLOSE
Montfaucon

18.4.10 Sed licet, inquies, ei qui semel haec dixit, omnia implere. Quid vero de iis quae frustra et temere disputatis non idipsum cogitatis, sed totam in illis vitam impendentes, nullum disputationis finem invenitis? Necdum dico his longe graviora.